¶ QVÆritur, vtrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis? Respondeo secundum omnes quod non, sed sola tria baptismus, eucharistia, poenitentia, quae ordinantur ad gratiam & remissionem peccatorum . Duo alia sunt quibus nolle vti esset peccatum mortale, vt confirmatio , & extrema vnctio. Alia duo sunt quibus licet nolle vti, vt matrimonium , & ordo. Vnde si quis etiam ex negligentia non reciperet extremam vnctionem non peccaret mortaliter. Si vere ex comtemptu , peccaret mortaliter: vt si quis supposita fide huius sacramenti nollet vti illo. Ita tenent omnes , & Caietanus