¶ Sequitur de sacramento extremae vnctionis. De quo (licet sit sacramentum exeuntium ) prius tractatur quam de matrimonio, & de ordine. Quia prius agendum est de sacramentis quae pertinent ad omnes christianos, quam de his quae spectant solum ad certum genus personarum . Et de hac materia tractatur á doctoribus 4. d. 23. # 195 Extrema vnctio est sacramentum . PRIMO quaeritur, an extrema vnctio sit sacramentum ? Respondeo secundum omnes catholicos quod sic. Quia est inuisibilis gratiae visibilis forma, nam significat gratiam interiorem , cum eius effectus sit remouere reliquias peccatorum . Et confert gratiam iuxta illud Iacobi 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Ex quo patet quod si peccator cum sola attritione recipiat hoc sacramentum , recipiet gratiam virtute illius , & remissionem peccatorum mortalium . Item probatur quod sit sacramentum , quia in cap. ad abolendam de haereticis excommunicantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam sentit romana ecclesia: sed ecclesia romana in concilio Florentino sub Eugenio. 4. determinauit quod extrema vnctio est vnum de septem sacramentis ecclesiae. Et in capi. illud superfluum. 95. distinctio. idem determinatur, ergo ita tenendum est de fide & oppositum est haereticum. # 196 Extrema vnctio an sit a Christo instituta . ¶ QVÆritur, a quo sit hoc sacramentum institutum , an a Christo? Magister, 4. d. 23. ex verbis Hugonis ait quod ab apostolis, Iacob. 5. Sed cum sacramenta nouae legis conferant gratiam quam solus Christus confert: tenendum est omnino quod Christus instituit hoc sacramentum . Nam instituere sacramenta pertinet ad potestatem excellentiae quam solus Christus habuit. Quod autem dicit magister quod fuit ab apostolis institutum, intelligendum est secundum sanctum Tho. quod est ab apostolis promulgatum. Sed vbi legitur in sacra scriptu ra huius sacramenti institutio? Sanctus Tho. & omnes alij dicunt quod non est expressus locus vbi fuerit institutum. Habemus tamen quod sit sacramentum ex traditione ecclesiae quae in his quae sunt fidei errare non potest: & hoc sufficit nobis. Euangelistae non curauerunt tradere nisi necessaria ad salutem, vt de baptismo, poenitentia , eucharistia, quae sunt sacramenta necessaria. De confirmatione vero & extrema vnctione propterea siluerunt, quia non sunt necessaria ad salutem: quanuis Marci. 6. videatur fieri de hoc sacramento mentio cum duodecim vngebant infirmos oleo. # 197 vnctionis extremae effectus ¶ QVÆritur, quis sit effectus huius sacramenti? Respondeo quod hoc sacramentum non imprimit characterem, & ideo est iterabile. Patet, quia in concilio Florentino dicitur quod solum tria sacramenta imprimunt characterem, baptismus, confirmatio, & ordo. Sec undo dico quod effectus principalis huius sacramenti est remissio peccatorum , minus principalis est sanitas corporis. Dicente Iacobo, & alleuiabit eum dominus, & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Sed tota difficultas est, ad remissionem quorum peccatorum ordinetur. Ricardus, Bonauentura, Scotus, Durandus, & Maioris, dicunt quod ordinatur ad remissionem venialium . Sed contra quia contra venialia sunt multa remedia, & faciliora, vt aqua benedicta, oratio dominica , tunsio pectoris &c & in ceremonijs huius sacramenti , vna est confessio generalis, in qua remittuntur venialia, ergo non ordinatur ad remissionem venialium. Item quia si ordinaretur ad remissionem venialium deberet conferri sanis. Dico igitur cum Sancto Thoma quod ordinatur ad reliquias peccatorum , quae sunt, debilitas potentiarum , tristitia, & alia quae impediunt animam cogitare de Deo. Et proptereá confertur hoc sacramentum infirmis vt possint facilius resistere tentationibus demonum , quae tunc maxime insurgunt, & remotio illa est exhilaratio cordis vt habetur in capit. vnico de sacra vnctione. Idem dicit etiam Palude. Non negamus tamen quin remittat venialia, imo & aliquando remittit mortalia. In peccato ergo sunt tria, macula, poena, & reliquiae. Ad tollendam maculam, in ingressu nouae vitae ordinatur baptismus. Post perditam vero vitam spiritualem ordinatur poenitentia ad tollendam maculam . Ad poenam vero non est aliquid de per se ordinatum . Manet ergo ad reliquias peccatorum extrema vnctio. Et reliquiae istae sunt quae dam qualitates infectiuae animae, & naturalis impotentia , & ineptitudo quae remanet post peccatum ad exercendum bona opera , & ligamen quoddam animae ad opera virtutis, quod prouenit á peccato. De secundo effectu qui est sanitas corporalis, dicitur in concilio Florentino quod non semper sequitur, sed quando ex pedit infirmis bene valere. # 198 Extrema vnctio est vnicum sacramentum. ¶ QVÆritur, cum hic sint multae vnctiones, & multae formae, an vnctio sit vnicum sacramentum, vel plura? Respondeo secundum omnes quod est vnum sacramentum : sicut vnum artificale, vt vna domus, & vna curatio quae fit in radicibus peccatorum, hoc est in quinque sensibus. Sed quares in qua illarum vnctionum datur gratia? Respondet sanctus Tho. quod in vltima. # 199 Oleum oliuarum est materia sacramenti vnctionis. ¶ QVÆRItur, quae sit materia huius sacramenti? Respondeo quod omnes conueniunt quod est oleum. Et habetur ex verbis Iacobi. 5. orent super eum vngentes eum oleo. Et in capit. vnico de sacra vnctione. Et in concilio Florentino. Et ratio conuenientiae est quia haec curatio est vltima, & debet esse perfecta: ac debet significare spem qua tunc infirmus maxime, indiget quae quidem spes significatur per lenitatem olei. Oleum enim est optimum ad curandum quia maxime penetratiuum est. Nomine autem olei intelligitur oleum oliuarum: sicut nomine panis intelligitur triticeus, & nomine vini, vitis. Sufficeret autem oleum rosaceum nisi sit multum corruptum . Et in ca. vnico de sacra vnctione praecipitur quod non mittatur balsamum. Idem habetur in concilio Florentino. Hoc autem oleum de necessitate praecepti debet esse benedictum ab episcopo : vt patet in dicto ca. vnico. Ratio quare debet esse benedictum est, quia materia omnium sacramentorum habentium materiam praeter actus recipientis, debet esse consecrata, seu sanctificata: quia est instrumentum ad conferendam sanctitatem. Materia autem sacramentorum quibus Christus vsus est non indiget alia sanctificatione: quia per contactum sui sacratissimi corporis eam sanctificauit, vt aquam in baptismo, panem in eucharistia. Materia vero extremae vnctionis, & materia confirmationis indigent benedictione: quia his sacramentis non est vsus Christus . Posset autem simplex sacerdos ex commissione papae oleum consecrare, ut tenet Palude, Scotus, & Caietanus. 3. parte questione. 72. arti. 3. # 200 Oleum vnctionis oportet esse consecratum ¶ QVÆritur, an esset verum sacramentum si quis vngeret oleo non consecrato? Palude, & Durand. dicunt quod papa non posset vngere oleo non consecrato. Caietanus dubitat, an consecratio olei sit de necessitate sacramenti . Et ideo probabiliter credo, quod non est de necessitate sacramenti licet sit de necessitate praecepti, patet quia Iaco. 5. est expressa materia huius sacramenti, & forma & minister: & tamen nulla fit mentio de consecratione olei, ergo. Item in ca. pastoralis de sacramentis non iterandis, Innocentius tertius requisitus, an ille qui erat confirmatus oleo non benedicto, esset iterum confirmandus? Respondit nihil est iterandum sed caute supplendum quod in caute fuit ommissum, ergo non erat repetenda forma: ac proinde fuit verum sacramentum . Et eadem ratio erit de extrema vnctione . # 201 Forma sacramenti vnctionis. ¶ QVÆRitur, quae sit forma huius sacramenti ? Respondeo quod forma est deprecatiua quam nunc tenet ecclesia. Quia ex Iacobo patet sic debere esse cum dicat, orent pro eo, oratio autem idem est quod deprecatio. Ratio vero quare forma huius sacramenti non est indicatiua sed deprecatiua est, quia iam infirmus est a se destitutus, & eget aliorum precatione. Item quia iam transit ad alium forum & commendatur alteri foro per hoc sacramentum. Forma ergo qua nunc vtitur ecclesia est de necessitate praecepti: vt patet in concilio Florentino. Secundo dico, si aliquae ecclesiae vtantur forma indicatiua, videtur pium quod sufficiat. Et hoc etiam ponit Ricardus, & Durandus quia alias ecclesia non permitteret tantum errorem. Quanuis Capreolus non putet esse probabile quod aliquae ecclesiae vtantur forma indicatiua tantum. Tertio dico, quod ecclesia posset mutare formam dummodo esset deprecatiua: quia Iacob non dicit nisi orent . Est ego forma, per istam vnctionem & suam pijssimam misericordiam indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti per visum auditum &c. # 202 Vnctionis sacramentum non est de necessitate salutis. ¶ QVÆritur, vtrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis? Respondeo secundum omnes quod non, sed sola tria baptismus, eucharistia, poenitentia, quae ordinantur ad gratiam & remissionem peccatorum . Duo alia sunt quibus nolle vti esset peccatum mortale, vt confirmatio , & extrema vnctio. Alia duo sunt quibus licet nolle vti, vt matrimonium , & ordo. Vnde si quis etiam ex negligentia non reciperet extremam vnctionem non peccaret mortaliter. Si vere ex comtemptu , peccaret mortaliter: vt si quis supposita fide huius sacramenti nollet vti illo. Ita tenent omnes , & Caietanus # 203 Minister sacramenti vnctionis est omnis sacerdos ¶ De ministro vero huius sacramenti dico quod est omnis sacerdos: vt patet ex verbis Iacobi. Et quia hoc ordinatur ad remissionem peccatorum & omnis sacerdos potest peccata remittere, ac proinde quilibet sacerdos potest hoc sacramentum ministrare, non ex commissione praelatorum sed ex officio: quia hoc non pertinet ad iurisdictionem . De iure vero & non de necessitate sacramenti requiritur quod sit proprius sacerdos. Sed proprio sacerdote deficiente quilibet sacerdos ( praeter religiossos) in necessitate potest & debet communicare infirmum & vngere. # 204 Vnctionis sacramentum infirmis dandum . ¶ QVÆritur, an sanis debeat hoc sacramentum conferri? Respondeo secundum . S. Tho. & alios, quod non. Patet ex verbis Iacobi, infirmatur quis in vobis. Item quia hoc sacramentum est curatiuum, & exterius debet significare quod interius facit: curatio autem solis infirmis conuenit, ergo soli illi debent inungi. Si autem quandó vnguntur moriantur non procedatur vlterius. Si vero sit dubium vngat sub dubio dicens si es mortuus non te vngo, si veró non est mortuus, per istam vnctionem & suam pijssimam &c. # 205 Infirmi in mortis periculo sunt vngendi sed non omnes. ¶ QVÆritur, vtrum omnes infirmi sint vngendi ? Respondeo quod communis sententia est quod solus infirmus qui est in periculo mortis probabili est capax huius sacramenti . Probat. S. Tho. quia hoc sacramentum est vltima medicina: vt etiam sonat ipsum nomen extrema vnctio, ergo est adhibenda quando non est aliud remedium , nec spes. Nec tamen infirmi omnes qui sunt in tali periculo sunt vngendi. Nam primo excipiuntur pueri: quia in ipsa forma dicitur indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti. Et eadem ratione excipiuntur perpetuo dementes, quia nunquam peccauerunt actualiter. Nec beatissima virgo esset vngenda , quia caruit omni peccato. Is autem qui adultus baptizatur, si illico infirmetur ad mortem est vngendus, vt tenet Palude, & Hostiensis quia instant ei magna certamina. Excipiuntur etiam damnati ad mortem quia non sunt iam capaces salutis corporalis, qui est vnus effectus huius sacramenti. Excipiuntur etiam furiosi & amentes qui habent dilucida interuala: nisi fuerint bonae vitae & formaliter illud petierint. Hoc est propter defectum venerationis. # 206 Infirmi in quibus corporis partibus vngendi . ¶ QVÆritur, in quibus partibus est vngendus infirmus? Videtur quod in omnibus, quia significat hoc sacramentum perfectam animae curationem, ergo debet vngi in toto corpore: quia anima est in qualibet parte corporis. Respondeo, quod in medicationibus corporalibus applicantur medicinae non omnibus partibus quae dolent, sed vbi est radix morbi. Et quia tres sunt radices morbi spiritualis: videlicet ratio dirigens, appetitus mouens & prosequens , & principia rationis per quae intelligit, sunt sensus (nihil enim in intellectu quin prius fuerit in sensu) ideó vnguntur omnes sensus. Principium vero mouens appetitum est dilectio: vnde vnguntur renes vbi viget dilectio. Foeminae vero propter honestatem, nec in renibus, nec in ventre sunt vngendae . Pedes vero vnguntur quia sunt prosecutiui & executiue se habent. Vnctio quidem in sensibus est de essentia, non autem vnctio in renibus. Quia principium dirigens est principium omnium aliorum. Et ideo in aliquibus partibus non vnguntur : & melius esset quod non esset in vsu. At mutilati vnguntur in partibus proximis. Et etiam ceci a natiuitate sunt in oculis vngendi. Quia tales possent per aliquas sensationes desiderare videre mulieres. # 207 Vnctionis sacramentum iterabile. ¶ QVÆritur, vtrum hoc sacramentum sit iterabile? Respondeo, quod sic in diuersis infirmitatibus. Quia non habet effectum perpetuum , & per iterationem non fit iniuria sacramento , quasi insufficiens sit. In eadem etiam infirmitate potest iterari. Quia habet pro materia infirmitatem periculosam: & sic quotiescumque sit in periculo mortis, puta si conualesceret et iterum perueniret ad periculum mortis esset vngendus. Et haec de extre ma vnctione sint satis.