¶ Sequitur de sacramento extremæ vnctionis. De quo (licet sit sacramentũ exeũtiũ ) prius tractatur  de matrimonio, & de ordine. Quia prius agendũ est de sacramentis quę pertinent ad oẽs christianos,  de his quæ spectant solũ ad certũ genus personarũ . Et de hac materia tractatur á doctoribus 4. d. 23. Extrema vnctio est sacramẽ tum . PRIMO quæritur, an extrema vnctio sit sacramentũ ? Respondeo secundũ omnes catholicos ꝙ sic. Quia est inuisibilis gr̃ ę visibilis forma, nā significat gr̃am interiorẽ , cũ eius effectus sit remouere reliquias peccatorũ . Et cōfert gr̃am iuxta illud Iacobi 5. & si in peccatis fuerit dimittent̃ ei. Ex quo patet ꝙ si peccator cũ sola attritiōe recipiat hoc sacramẽtũ , recipiet gr̃am virtute illiꝰ , & remissionẽ peccatorũ mortaliũ . Itẽ ꝓbatur ꝙ sit sacramentũ , quia in cap. ad abolendam de hæreticis excōmunicā tur qui alitèr sentiunt de sacramentis quàm sentit romana ecclesia: sed ecclesia romana in concilio Florentino sub Eugenio. 4. determinauit ꝙ extrema vnctio est vnum de septem sacramentis ecclesiæ. Et in capi. illud superfluum. 95. distinctio. idem determinatur, ergo ita tenendum est de fide & oppositum est hæreticum. Extrema vnctio an sit à Christo ĩstituta . ¶ QVÆritur, à quo sit hoc sacramentum institutũ , an à Christo? Magister, 4. d. 23. ex verbis Hugonis ait quòd ab apostolis, Iacob. 5. Sed cũ sacramenta nouæ legis conferant gratiam quā solus Christus confert: tenẽdum est omnino ꝙ Christus instituit hoc sacramẽ tum . Nam instituere sacramenta pertinet ad potestatem excellentię quam solus Christus habuit. Quod autem dicit magister quòd fuit ab apostolis institutum, intelligendum est secundũ sanct. Tho. ꝙ est ab apostolis promulgatum. Sed vbi legitur in sacra scriptu ra huius sacramẽti institutio? S. Tho. & omnes alij dicunt ꝙ non est expressus locus vbi fuerit institutum. Habemus tamen ꝙ sit sacramentum ex traditione ecclesiæ quæ in his quæ sunt fidei errare nō potest: & hoc sufficit nobis. Euangelistæ non curauerunt tradere nisi necessaria ad salutem, vt de baptismo, poenitẽtia , eucharistia, quæ sunt sacramenta necessaria. De confirmatione verò & extrema vnctione ꝓ ptereà siluerunt, quia nō sunt necessaria ad salutem: quanuis Marci. 6. videatur fieri de hoc sacramento mentio cũ duodecim vngebant infirmos oleo. vnctionis extremæ effectꝰ ¶ QVÆritur, quis sit effectus huius sacramenti? Respondeo ꝙ hoc sacramentum non imprimit characterem, & ideò est iterabile. Patet, quia in cō cilio Florentino dicitur ꝙ solũ tria sacramenta imprimunt characterem, baptismus, confirmatio, & ordo. Secũ dò dico quòd effectus principalis huius sacramenti est remissio peccatorũ minus principalis est sanitas corporis. Dicente Iacobo, & alleuiabit eum dominus, & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Sed tota difficultas est, ad remissionem quorum peccatorum ordinetur. Ricardus, Bonauentura, Scotus, Durandus, & Maioris, dicũt quòd ordinatur ad remissionem venialiũ . Sed contra quia contra venialia sunt multa remedia, & faciliora, vt aqua benedicta, oratio dñica , tunsio pectoris &c & in ceremonijs huius sacramẽti , vna est confessio generalis, in qua remittũ tur venialia, ergo non ordinatur ad remissionem venialium. Item quia si ordinaretur ad remissionem venialium deberet conferri sanis. Dico igitur cũ S. Tho. ꝙ ordinatur ad reliquias peccatorũ , quæ sunt, debilitas potentiarũ , tristitia, & alia quę impediunt animā cogitare de Deo. Et proptereá confertur hoc sacramentum infirmis vt possint facilius resistere tentationibus demonũ , quæ tunc maximè insurgunt, & remotio illa est exhilaratio cordis vt habetur in capit. vnico de sacra vnctione. Idem dicit etiam Palude. Nō negamus tamen quin remittat venialia, imo & aliquandò remittit mortalia. In peccato ergo sunt tria, macula, poena, & reliquiæ. Ad tollendam maculam, in ingressu nouæ vitæ ordinatur baptismus. Post perditam verò vitā spiritualem ordinatur poenitentia ad tollendam maculā . Ad poenā verò non est aliquid de per se ordinatũ . Manet ergo ad reliquias peccatorũ extrema vnctio. Et reliquiæ istæ sunt quæ dā qualitates infectiuæ animæ, & naturalis impotẽtia , & ineptitudo quę remanet post peccatũ ad exercẽdũ bona oꝑa , & ligamẽ quoddā aĩ æ ad opera virtutis, quod prouenit á peccato. De secundo effectu qui est sanitas corporalis, dicitur in concilio Florentino ꝙ non semper sequitur, sed quandò ex pedit infirmis bene valere. Extrema vnctio est vnicũ sacramentum. ¶ QVÆritur, cum hic sint multæ vnctiones, & multæ formæ, an vnctio sit vnicum sacramentum, vel plura? Respondeo secundũ oẽs ꝙ est vnũ sacramẽtum : sicut vnum artificale, vt vna domus, & vna curatio quæ fit in radicibus peccatorum, hoc est in quinque sensibus. Sed quęres in qua illarum vnctionum datur gratia? Respondet sanct. Tho. quòd in vltima. Oleum oliuarũ est materia sacramenti vnctionis. ¶ QVÆRItur, quę sit materia huius sacramenti? Respond. ꝙ omnes cō ueniunt quòd est oleum. Et habetur ex verbis Iacobi. 5. orent super eum vngentes eum oleo. Et in capit. vnico de sacra vnctione. Et in concilio Florentino. Et ratio conueniẽtiæ est quia hæc curatio est vltima, & debet esse perfecta: ac debet significare spẽ qua tunc infirmus maximè, indiget quæ quidẽ spes significat̃ per lenitatẽ olei. Oleũ enim est optimũ ad curandum quia maximè penetratiuũ est. Nomine autem olei intelligitur oleum oliuarum: sicut nomine panis intelligit̃ triticeus, & nomine vini, vitis. Sufficeret autem oleum rosaceũ nisi sit multum corruptũ . Et in ca. vnico de sacra vnctione præcipitur quòd non mittat̃ balsamum. Idem habetur in concilio Florentino. Hoc autem oleum de necessitate praecepti debet esse benedictum ab episcopo : vt patet in dicto ca. vnico. Ratio quare debet esse benedictum est, quia materia omnium sacramentorum habentium materiam prę ter actus recipientis, debet esse consecrata, seu sanctificata: quia est instrumentum ad conferendā sanctitatem. Materia autẽ sacramentorum quibus Christus vsus est non indiget alia sanctificatione: quia per cōtactum sui sacratissimi corporis eā sanctificauit, vt aquam in baptismo, panẽ in eucharistia. Materia verò extremæ vnctionis, & materia confirmationis indigẽt benedictione: quia his sacramẽtis nō est vsus Christꝰ . Posset autem simplex sacerdos ex commissione papae oleum consecrare, ut tenet Palude, Scotus, & Caietanus. 3. parte questione. 72. arti. 3. Oleum vnctiōis oportet esse consecratũ ¶ QVÆritur, an esset verum sacramentũ si quis vngeret oleo non consecrato? Palude, & Durand. dicũt ꝙ papa non posset vngere oleo non consecrato. Caietanus dubitat, an consecratio olei sit de necessitate sacramẽti . Et ideò probabiliter credo, quod nō est de necessitate sacramenti licet sit de necessitate praecepti, patet ꝗ Iaco. 5. est expressa materia huius sacramenti, & forma & minister: & tamen nulla fit mẽtio de cōsecratione olei, ergo. Item in ca. pastoralis de sacramentis non iterandis, Innocentius tertius requisitus, an ille qui erat confirmatus oleo non benedicto, esset iterum confirmandus? Respondit nihil est iterādum sed cautè supplẽdum quod in cautè fuit ommissum, ergo non erat repetenda forma: ac proindè fuit verũ sacramentũ . Et eadẽ ratio erit de extrema vnctiōe . Forma sacramẽ ti vnctionis. ¶ QVÆRitur, quæ sit forma huius sacramẽti ? Respōd. ꝙ forma est deprecatiua quā nunc tenet ecclesia. Quia ex Iacobo patet sic debere esse cùm dicat, orent pro eo, oratio autem idẽ est quod deprecatio. Ratio verò quare forma huius sacramenti non est indicatiua sed deprecatiua est, quia iam infirmus est à se destitutus, & eget aliorũ precatione. Item quia iam transit ad alium forum & commendatur alteri foro per hoc sacramentum. Forma ergo qua nunc vtitur ecclesia est de necessitate præcepti: vt patet in concilio Florentino. Secundò dico, si aliquę ecclesiæ vtantur forma indicatiua, videtur piũ quòd sufficiat. Et hoc etiā ponit Ricardus, & Duran. quia aliâs ecclesia non permitteret tantum errorem. Quanuis Capreolus non putet esse probabile ꝙ aliquæ ecclesiæ vtantur forma indicatiua tantum. Tertiò dico, ꝙ ecclesia posset mutare formā dũmodo esset deprecatiua: quia Iacob non dicit nisi orẽt . Est ego forma, per istā vnctionẽ & suam pijssimam misericordiam indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti per visum auditũ &c. Vnctionis sacramentum nō est de necessitate salutis. ¶ QVÆritur, vtrum hoc sacramentũ sit de necessitate salutis? Respōdeo secundũ oẽs ꝙ non, sed sola tria baptismus, eucharistia, poenitentia, quæ ordinantur ad gratiam & remissionem peccatorũ . Duo alia sunt quibus nolle vti esset peccatum mortale, vt cōfirmatio , & extrema vnctio. Alia duo sunt quibus licet nolle vti, vt matrimoniũ , & ordo. Vnde si quis etiā ex negligentia non reciperet extremā vnctionẽ nō peccaret mortalitèr. Si verè ex cōtẽptu , peccaret mortalitèr: vt si quis supposita fide huius sacramẽti nollet vti illo. Ita tenẽt oẽs , & Caieta. Minister sacramẽti vnctiōis est omnis sacerdos ¶ De ministro verò huius sacramenti dico quòd est omnis sacerdos: vt patet ex verbis Iacobi. Et quia hoc ordinat̃ ad remissionem peccatorum & om̃is sacerdos potest peccata remittere, ac proindè quilibet sacerdos potest hoc sacramẽtũ ministrare, nō ex cōmissione prælatorũ sed ex officio: quia hoc nō ꝑtinet ad iurisdictionẽ . De iure verò & nō đ necessitate sacramẽti requiritur ꝙ sit ꝓprius sacerdos. Sed ꝓprio sacerdote deficiente quilibet sacerdos ( preter religiossos) in necessitate pōt & debet cōicare infirmum & vngere. Vnctionis sacramentũ infirmis dandũ . ¶ QVÆritur, an sanis debeat hoc sacramentum conferri? Respondeo secundũ . S. Tho. & alios, ꝙ non. Patet ex verbis Iacobi, infirmatur quis in vobis. Item quia hoc sacramẽtũ est curatiuum, & exterius debet significare quod interius facit: curatio autem solis infirmis conuenit, ergo soli illi debent inungi. Si autem quandó vngũ tur moriantur non ꝓcedatur vlterius. Si vero sit dubiũ vngat sub dubio dicens si es mortuus non te vngo, si veró non est mortuus, per istam vnctionem & suam pijssimam &c. Infirmi in mortis periculo sũt vngẽdi sed non omnes. ¶ QVÆritur, vtrũ oẽs infirmi sint vngẽdi ? Respōd. ꝙ cōmunis sentẽtia est ꝙ solus infirmus qui est in ꝑiculo mortis ꝓbabili est capax huius sacramenti Probat. S. Tho. quia hoc sacramẽtũ ẽ vltima medicina: vt etiā sonat ipsum nomen extrema vnctio, ergo est adhibenda qñ non est aliud remediũ , nec spes. Nec tñ infirmi oẽs qui sunt in tali periculo sunt vngendi. Nam primò excipiuntur pueri: quia in ipsa forma dicitur indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti. Et eadem ratione excipiuntur perpetuo dementes, quia nunquā peccauerunt actualiter. Nec beatissima virgo esset vngẽda , quia caruit omni peccato. Is autem qui adultus baptizatur, si illico infirmetur ad mortem est vngendus, vt tenet Palude, & Hostiens. quia instant ei magna certamina. Excipiũtur etiam damnati ad mortem quia non sunt iam capaces salutis corporalis, qui est vnus effectus huius sacramenti. Excipiuntur etiam furiosi & amentes qui habent dilucida interuala: nisi fuerint bonæ vitæ & formalitèr illud petierint. Hoc est propter defectum venerationis. Infirmi in quibus corporis partibꝰ vngẽdi . ¶ QVÆritur, in quibus partibus est vngendus infirmus? Videtur ꝙ in omnibus, quia significat hoc sacramentũ perfectam animæ curationem, ergo debet vngi in toto corpore: quia anima est in qualibet parte corporis. Respondeo, ꝙ in medicationibus corporalibus applicantur medicinæ nō omnibus partibus quæ dolent, sed vbi est radix morbi. Et quia tres sunt radices morbi spiritualis: videlicet ratio dirigens, appetitus mouens & prosequẽs , & principia rationis per quæ intelligit, sunt sensus (nihil enim in intellectu quin prius fuerit in sensu) ideó vnguntur oẽs sensus. Principiũ verò mouens appetitum est dilectio: vnde vnguntur renes vbi viget dilectio. Foeminæ verò propter honestatem, nec in renibus, nec in ventre sunt vngẽdæ Pedes verò vnguntur quia sunt prosecutiui & executiuè se habent. Vnctio quidẽ in sensibus est de essentia, nō autẽ vnctio in renibus. Quia principiũ dirigens est principiũ oĩum aliorum. Et ideò in aliquibus partibus nō vngũ tur : & melius esset quòd non esset in vsu. At mutilati vnguntur in partibus proximis. Et etiā ceci à natiuitate sunt in oculis vngendi. Quia tales possent per aliquas sensationes desiderare videre mulieres. Vnctionis sacramentum iterabile. ¶ QVÆritur, vtrum hoc sacramentum sit iterabile? Respondeo, ꝙ sic in diuersis infirmitatibus. Quia nō habet effectũ perpetuũ , & per iterationẽ nō fit iniuria sacramẽto , quasi insufficiẽs sit. In eadẽ etiā infirmitate pōt iterari. Quia habet ꝓ materia infirmitatẽ periculosam: & sic quotiescũ  sit in periculo mortis, putâ si conualesceret et iterũ perueniret ad periculum mortis esset vngendus. Et hęc de extre ma vnctione sint satis.