PRIMO igitur quaeritur, an omnes septem ordines sint ex institutione diuina? Postquam Magister egit de sacramentis quae spectant ad priuatum remedium singulorum fidelium , hic incipit tractare de sacramentis quae dantur in officium & bonum commune vt ordo, et matrimonium. Respondetur igitur primo quod de sacerdotio & diaconatu nemo est qui ambigat quin sint a Christo instituti, nec haeretici hoc negant. Sed de alijs est dubium . Et Magister quidem dicit quod Christus reliquit omnes illos ordines seruandos in ecclesia. Et Palude. 4. dist. 24. quaestio. 1. tenet quod omnes septem ordines sunt ex institutione diuina. Ita etiam. S. Tho. videtur sentire, quia hic dicit quód omnes septem ordines conferunt gratiam ex opere operato, quod non posset esse si ab ecclesia essent instituti. Respondetur in primis, quod isti septem ordines non sunt nouum inuentum vt putant haeretici, sed est antiquissimum institutum quo nullum est antiquius. Quod probatur testimonijs sanctorum. Anacletus qui successit Clementi in cap. 2. sui decreti dicit episcopus Deo sacrificans testes secum habeat & plures quam alij sacerdotes, in solennioribus diebus habeat tres, aut quinque diaconos & subdiaconos atque reliquos ministros qui sacris induti &c. Ecce meminit diaconorum , & subdiaconorum , & aliorum . Et Ambrosius etiam super illud Ephe. 4. ipse dedit quosdam quidem apostolos, alios euangelistas , fundat omnes ordines in sacra scriptura. Et Eusebius lib. 6. Ecclesiasticae historiae ca. 33 recitat epistolam Cornelij ad Fabianum antiochenum in qua numerat omnes ordines ecclesiae, qui quidem praecessit nos mille annis & supra. Et Hieronymus in argumento quod praeponitur epistolae . 1. Thesaloni. dicit, hos Thesalonicenses collaudat apostolus scribens eis per Titum diaconum, & Onessimum accolitum. In sacra vero scriptura non est de omnibus mentio . Possumus igitur dicere quod omnes hi ordines fuerunt instituti a Christo in particulari ipso viuente, vel saltem generaliter. Quia Christus dedit potestatem ecclesiae constituendi ministros, & consecrandi eos ad sacrificium eucharistiae. Et ad hunc sensum omnes hi ordines sunt instituti a Christo per hoc quod dedit potestatem ecclesiae consecrandi , & ordinandi ministros quotquot viderit expedire.