¶ QVÆritur de impedimentis ordinandorũ , vtrũ foemina possit ordinari. Respōd. secundũ oẽs quòd nō . Probat. S. Tho. quia ordinati in ecclesia præficiuntur alijs, foeminæ verò officium est subesse. Et ꝓhibitum est eis in ecclesia loqui, quod est officium sacerdotum. Item secundũ Paulum. 1. Corinth. 11. mulieres non debent tōderi , sed initiũ ordinis est tonsura, ergo.