# 217 Foemina ordinari non potest. ¶ QVÆritur de impedimentis ordinandorum , vtrum foemina possit ordinari. Respondeo secundum omnes quod non . Probat. S. Tho. quia ordinati in ecclesia praeficiuntur alijs, foeminae vero officium est subesse. Et prohibitum est eis in ecclesia loqui, quod est officium sacerdotum. Item secundum Paulum. 1. Corinth. 11. mulieres non debent tonderi , sed initium ordinis est tonsura, ergo.