# 218 Pueri, an possint ordinari. ΒΆ DE pueris vero non habentibus vsum rationis dicit. S. Tho. quod esset contra praeceptum eos ordinare saltem maioribus ordinibus, quia minoribus permititur in septenio. Secundo dicit quod si puer in cunis ordinaretur in sacerdotem esset vere ordinatus. Quia hoc sacramentum non requirit actum ex parte suscipientis sicuti & baptismus & confirmatio . Homicida autem post baptismum non potest ordinari ex traditione ecclesiae. Si autem de facto ordinetur tenebit