¶ PER homicidam vero intelligitur in proposito, omnis voluntarie occi dens, aut mutilans alium, vel se ipsum post baptismum: siue id fiat licite, siue illicite, omnis talis est irregularis, vt iudex, lictor, & etiam mandans, praeci piens, consulens vt aduocatus. Et extenditur haec irregularitas ad eos qui committantur malefactorem seruantes ne rapiantur illi qui sunt morte plectendi, quia quodammodo cooperantur homicidio. Nescio tamen an hoc sit expressum in iure, si non est nollem eos condemnare : nisi propterea quod qui concommittantur sic sunt causa mortis, quod non sequaeretur mors si ipsi non custodirent reum . Qui autem pugno extrahit dentem non dicitur mutilator, ac proinde nec est irregularis: quia poenae iuris sunt restringendae non ampliandae De illis qui sunt causa quod alij citiús moriantur, vt assistentes infirmis, & vertentes illos, dico quod si hoc faciant hoc prae textu vt citius moriatur, forte manent irregulares. Si veró bona fide id faciant non puto eos incurrere irregularitatem quae est grauissima ecclesiae poena. Si autem quispiam se defendendo alium occi dat, antiquitus & tempore . S. Tho. erat irregularis, vt ipse ait. 3. p. q. 39. arti. 4. Sed hoc reuocatum est per nouam clementinam si se defendat cum moderamine inculpatae tutelae . Et talis non erit irregularis, sed poterit illotis manibus celebrare. Ecclesiastici quoque ponentes iudices, & exhortantes vt seruent iustitiam, non sunt irregulares. Non defendens autem alium qui occiditur si ex officio tenebatur defendere , est irregularis. Si vero non tenebatur ex officio non erit irregularis.