Homicida et mutilator non pōt ordinari nisi occidat in sui defẽ sionem inculpabilem. ¶ PER homicidam vèrò intelligitur in proposito, omnis voluntariè occî dens, aut mutilans alium, vel se ipsum post baptismum: siue id fiat licitè, siue illicitè, omnis talis est irregularis, vt iudex, lictor, & etiam mandans, præci piens, consulens vt aduocatus. Et extẽ ditur hæc irregularitas ad eos qui cō mittantur malefactorem seruantes ne rapiantur illi qui sunt morte plectendi, quia quodāmodo cooperantur homicidio. Nescio tamen an hoc sit expressum in iure, si non est nollem eos condẽnare : nisi proptereà ꝙ qui concōmittantur sic sunt causa mortis, ꝙ non sequæretur mors si ipsi nō custodirent reũ . Qui autẽ pugno extrahit dentem non dicitur mutilator, ac proindè nec est irregularis: quia poenæ iuris sunt restringendæ non ampliandę De illis qui sunt causa ꝙ alij citiús moriantur, vt assistentes infirmis, & vertẽ tes illos, dico ꝙ si hoc faciant hoc præ textu vt citiùs moriatur, fortè manent irregulares. Si veró bona fide id faciāt non puto eos incurrere irregularitatẽ quæ est grauissima ecclesię poena. Si autẽ quispiā se defendendo aliũ occî dat, antiquitus & tẽpore . S. Tho. erat irregularis, vt ipse ait. 3. p. q. 39. arti. 4. Sed hoc reuocatum est per nouā clementinā si se defendat cũ moderamine inculpatæ tutulæ . Et talis non erit irregularis, sed poterit illotis manibus celebrare. Ecclesiastici quoque ponẽ tes iudices, & exhortantes vt seruent iustitiam, non sunt irregulares. Non defendens autem alium qui occîditur si ex officio tenebatur defendendere , est irregularis. Si verò non tenebatur ex officio non erit irregularis.