¶ QVÆritur, de annexis ordini. Primo de tonsura , an sit conueniens quod ecclesiastici tondeantur? Sanctus Tho. & omnes dicunt esse conueniens . Primó ratione figurae, nam significatur ecclesiasticos esse reges: iuxta illud Petri, vos autem genus electum, regale sacerdotium . Et figura circularis est perfecta, significat perfectionem quam habere debet supra omnes alios, qui debet regere in spiritualibus. Tondentur autem in superiori parte, ne mens eorum temporalibus impediatur a diuinis contemplandis. Vel vt ait Beda, & Rabanus gestamus coronam non quia apostolus Petrus sic attonsus est, sed propter passionem Christi in qua ipse coronam spineam portauit. In concilio Tolletano. 4. sub Isydoro cap. 41. reprehenduntur omnes clerici qui in summitate capitis modicum circulum tondebant, & dicitur quód iste est modus haereticorum, & mandatur quod detonso superius toto capite, inferius solum circulum coronae relinquant. Haec in Hispania seruabantur , iam omnia lapsa sunt in deterius. Tonsura autem ista non est ordo secundum sanctum Thomam. Nam ordines non dantur sine celebratione missae, tonsura autem datur extra celebrationem. Item quia per tonsuram nulla po testas particularis spiritualis datur, nec tonsura ordinatur ad eucharistiam ad quam omnes ordines diriguntur : & sic proprie loquendo non est ordo, quanuis in cap. cum contingat, de aetate & qualitate ordinandorum , clericatus vocetur, sed capitur ibi ordo large. Est autem Hispaniae magnus abusus quod tonsurantur sine quacunque intentione veniendi ad chorum. Et ego non dubito quin peccent plusquam venialiter episcopi qui hoc sciunt, & tamen de hoc non poenitent. De dignitate episcoporum cardinalium, quam antiqua sit, & vtrum dignitas episcoporum sit iure diuino maior quam coeterorum sacerdotum. Quia raro hac scientia fideles indigent nihil in presentiarum ponendum iudicaui