Clericis tōsura cōueniẽ ter datur. ¶ QVÆritur, de annexis ordini. Primò de tōsura , an sit cōueniẽs ꝙ ecclesiastici tondeantur? S. Tho. & oẽs dicũt esse cōueniẽs . Primó ratione figuræ, nā significatur ecclesiasticos esse reges: iuxta illud Petri, vos aũt genus electum, regale sacerdotiũ . Et figura circularis est perfecta, significat perfectionem quam habere debet supra omnes alios, qui debet regere in spiritualibus. Tōdentur autem in superiori parte, ne mens eorum temporalibꝰ impediatur à diuinis contemplandis. Vel vt ait Beda, & Rabanus gestamꝰ coronam non quia apostolus Petrus sic attonsus est, sed propter passionem Christi in qua ipse coronam spineam portauit. In cōcilio Tolletano. 4. sub Isydoro cap. 41. reprehenduntur omnes clerici ꝗ in summitate capitis modicum circulum tondebant, & dicitur quód iste est modus hæreticorum, & mandatur quòd detonso superius toto capite, inferius solũ circulum coronæ relinquant. Hęc in Hispania seruabātur , iā omnia lapsa sunt in deterius. Tonsura autẽ ista non est ordo secundũ sanctum Thomam. Nam ordines non dantur sine celebratione missæ, tonsura autem datur extra celebrationem. Item quia per tōsuram nulla po testas particularis spiritualis datur, nec tōsura ordinatur ad eucharistiam ad quam omnes ordines dirigũtur : & sic propriè loquendo non est ordo, quanuis in cap. cum contingat, de ætate & qualitate ordinādorum , clericatus vocetur, sed capitur ibi ordo largè. Est autem Hispanię magnus abusus quòd tonsurantur sine quacunque intentione veniendi ad chorum. Et ego non dubito quin peccent plusquàm venialitèr episcopi qui hoc sciunt, & tamẽ de hoc non poenitent. De dignitate episcoporum cardinalium, quàm antiqua sit, & vtrum dignitas episcoporum sit iure diuino maior quàm coeterorum sacerdotum. Quia raro hac scientia fideles indigẽt nihil impresentiarũ ponẽdũ iudicaui Et hæc de ordine dicta sufficiant.