PRIMO igit̃ quæritur, an omnes septem ordines sint ex institutione diuina? Post Magister egit de sacramentis quę spectāt ad priuatum remedium singulorũ fideliũ , hic incipit tractare de sacramentis quę dantur in officium & bonũ cō mune vt ordo, et matrimonium. Repōd. igitur primò quòd de sacerdotio & diaconatu nemo est qui ambigat quin sint à Christo instituti, nec hæretici hoc negant. Sed de alijs est dubiũ . Et Magister quidem dicit quòd Christus reliquit omnes illos ordines seruā dos in ecclesia. Et Palude. 4. dist. 24. quæstio. 1. tenet quòd omnes septem ordines sunt ex institutione diuina. Ita etiam. S. Tho. videtur sentire, quia hic dicit quód omnes septem ordines conferunt gratiam ex opere operato, quod non posset esse si ab ecclesia essent instituti. Respōd. in primis, ꝙ isti septem ordines non sunt nouũ inuentũ vt putant hæretici, sed est antiquissimum institutum quo nullũ est antiquius. Quod probatur testimonijs sanctorum. Anacletus qui successit Clementi in cap. 2. sui decreti dicit episcopus Deo sacrificans testes secũ habeat & plures quā alij sacerdotes, in solennioribꝰ diebus habeat tres, aut quin diaconos & subdiaconos atque reliquos ministros qui sacris ĩduti &c. Ecce meminit diaconorũ , & subdiaconorũ , & aliorũ . Et Ambrosius etiā super illud Ephe. 4. ipse dedit quosdā quidẽ apostolos, alios euāgelistas , fundat omnes ordines in sacra scriptura. Et Eusebius lib. 6. Ecclesiasticæ historiæ ca. 33 recitat epistolā Cornelij ad Fabianũ antiochenum in qua numerat omnes ordines ecclesiæ, qui quidem præcessit nos mille annis & supra. Et Hieronymus in argumento quod præponit̃ epistolę . 1. Thesaloni. dicit, hos Thesalonicenses collaudat apostolus scribẽs eis per Titum diaconum, & Onessimũ accolitum. In sacra verò scriptura non est de omnibus mẽtio . Possumus igitur dicere ꝙ oẽs hi ordines fuerunt instituti à Christo in particulari ipso viuente, vel saltem generalitèr. Quia Christus dedit potestatem ecclesię cō stituendi ministros, & consecrādi eos ad sacrificium eucharistiæ. Et ad hũc sensum omnes hi ordines sunt instituti à Christo per hoc quod dedit potestatẽ ecclesiæ consecrādi , & ordinādi ministros quotquot viderit expedire.