¶ QVÆritur, vtrum ordo sit sacramentum ? Respondetur & est conclusio catholica, ordo est sacramentum . Patet quia in concil. Florenti . numeratur inter septem sacramenta . Sed est dubium vtrum omnes ordines sint sacramenta? Durandus dicit quod solum sacerdotium per quod datur potestas spiritualis est sacramentum . Alij autem ordines sunt quaedam sacramentalia . Adducit ad hoc multas rationes in. 4. d. 24. q. 2. quas ibi poteris videre. Contrarium tenent omnes doctores, videlicet quod omnes ordines sunt verum sacramentum . Hoc asserit. S. Tho. Albertus mag. Bonauent . Almain, Maio. Palu. &c. Et patet quia quilibet ordo est sacrae rei signum , & in eo datur aliquid spirituale : quia si alij ordines essent sacramentalia, darentur simul cum sacerdotio. Sed ritus ecclesiae est in contrarium : imo multi recipiunt minores ordines nolentes vlterius progredi, ergo. Ego nisi esset opinio tantorum doctorum in contrarium mallem tenere cum Durandum . nescio enim quid cogat po nere quatuor ordines minores esse sacramentum . Nam quae potestas est illa spiri tualis in accolito, deferre cereos & offerre materiam subdiacono? Item prima tonsura nec est sacramentum , nec proprie ordo, & in hostiario qui habet aperire fores ecclesiae &c. Sed tamen quia omnes oppositum tenent non auderem hoc tenere. Caieta. in. q. quam fecit de ritu ordinis tenet cum Durando quod solum sacerdotium est ordo, & sacramentum a Christo institutum , omnia vero alia sunt sacramentalia. Idem videtur dicere. 3. p. q. 64. ar. 3. 1. Dico igitur ad hanc quaestionem quod tenenda est communis opinio. Secundo dico, quod opinio Durandi, & Caietani est probabilissima scilicet quod solum sacerdotium est sacramentum , vel saltem quod quatuor minores ordines non sunt sacramentum . Hoc probatur , quia sacramentum est de iure diuino, sed non omnes ordines sunt de iure diuino, ergo. Probatur minor, nam ca. a multis de aetate & qualitate ordinandorum Innoc entius vir doctissimus allegans Vrbanum papam dicit. Vrbanus ait quod solum presbyteratus & diaconatus sunt sacri ordines, & quod illi solum leguntur fuisse in primitiua ecclesia. Et illa sententia Vrbani habetur ca. nullus. d. 60. & in dicto ca. a multis dicit Innocentius tertius, subdiaconatus hodie inter sacros ordines computatur, ergo non antea. Item. 1. Timothe. 3. & ad Titum. 1. Paulus describit mores episcoporum & diaconorum: & nihil dicit de subdiaconis, nec de alijs minoribus ordinibus. Fuit tamen mentio de minoribus ordinibus apud Dionysi. ca. 3. ecclesiasticae Ierarchiae vbi etiam meminit de hostiarijs. Et beatus Ignatius martyr epistola. 8. ad Antiochenos cum duceretur ad martyrium. Saluto sanctum presbyterum vestrum, saluto diaconos, subdiaconos, accolitos, exorcistas &c. Et est determinatio concilij Lao di. cap. 23. & Calced. ca. 14. & Cartha ginensis tertij capite. 16. & Carthaginensis quarti ca. 6. & Tolletani primi capi. 28. in omnibus his aprobantur minores ordines. Et in epistola secunda beati Clementis decretum Innocentij . Et decretum Zozimi cap. 3. sunt ergo minores ordines ab antiquo in ecclesia. Et sic est probabile quod sunt de iure diuino, & per consequens sacramentum .