Ordines omnes, an sint sacramẽ tum . ¶ QVÆritur, vtrum ordo sit sacramẽ tum ? Respōd. & est conclusio catholica, ordo est sacramentũ . Patet quia in concil. Florẽti . numeratur inter septẽ sacramẽta . Sed est dubium vtrum oẽs ordines sint sacramenta? Durandus dicit ꝙ solum sacerdotium per qđ datur potestas spũalis est sacramẽtum . Alij autẽ ordines sunt quędā sacramẽtalia Adducit ad hoc multas rationes in. 4. d. 24. q. 2. quas ibi poteris videre. Contrarium tenẽt oẽs doctores, videlicet ꝙ oẽs ordines sunt verum sacramẽtum . Hoc asserit. S. Tho. Albertus mag. Bonauẽt . Almain, Maio. Palu. &c. Et patet quia quilibet ordo est sacræ rei signũ , & in eo dat̃ aliquid spũale : quia si alij ordines essent sacramentalia, darentur simul cũ sacerdotio. Sed ritus ecclesię est in cōtrariũ : imo multi recipiũt minores ordines nolẽtes vlterius progredi, ergo. Ego nisi esset opinio tā torũ doctorũ in contrariũ mallẽ tenere cũ Durād. nescio em̃ quid cogat po nere quatuor ordines minores esse sacramẽtũ . Nā quę potestas est illa spũa lis in accolito, deferre cereos & offerre materiā subdiacono? Itẽ prima tonsura nec est sacramentũ , nec propriè ordo, & in hostiario qui habet aperire fores ecclesiæ &c. Sed tñ quia oẽs oppositũ tenẽt nō auderẽ hoc tenere. Caieta. in. q. quam fecit de ritu ordinis tenet cum Durando quòd solum sacerdotiũ est ordo, & sacramentũ à Christo institutũ , omnia verò alia sunt sacramentalia. Idem videtur dicere. 3. p. q. 64. ar. 3. 1. Dico igitur ad hanc quæ stionẽ ꝙ tenenda est cōmunis opinio. Secundò dico, ꝙ opinio Durandi, & Caietani est probabilissima scilicet ꝙ solum sacerdotiũ est sacramentũ , vel saltẽ ꝙ quatuor minores ordines non sunt sacramentũ . Hoc ꝓbatur , quia sacramentũ est de iure diuino, sed non oẽs ordines sunt de iure diuino, ergo. Probatur minor, nā ca. à multis de ętate & qualitate ordinādorum Innocẽ tius vir doctissimus allegans Vrbanũ papam dicit. Vrbanꝰ ait ꝙ solùm presbyteratus & diaconatus sunt sacri ordines, & ꝙ illi solùm leguntur fuisse in primitiua ecclesia. Et illa sententia Vrbani habetur ca. nullus. d. 60. & in dicto ca. à multis dicit Innocentius tertius, subdiaconatus hodie inter sacros ordines computatur, ergo non anteà. Item. 1. Timothe. 3. & ad Titum. 1. Paulus describit mores episcoporum & diaconorum: & nihil dicit de subdiaconis, nec de alijs minoribus ordinibus. Fuit tamen mentio de minoribus ordinibus apud Dionysi. ca. 3. ecclesiasticæ Ierarchiæ vbi etiam meminit de hostiarijs. Et beatꝰ Ignatius martyr epistola. 8. ad Antiochenos cũ duceretur ad martyrium. Saluto sanctũ presbyterum vestrum, saluto diaconos, subdiaconos, accolitos, exorcistas &c. Et est determinatio concilij Lao di. cap. 23. & Calced. ca. 14. & Cartha ginensis tertij capite. 16. & Carthaginensis quarti ca. 6. & Tolletani primi capi. 28. in omnibus his aprobātur minores ordines. Et in epistola secunda beati Clementis decretum Innocẽ tij . Et decretum Zozimi cap. 3. sunt ergo minores ordines ab antiquo in ecclesia. Et sic est ꝓbabile ꝙ sũt de iure diuino, & ꝑ consequens sacramentũ .