¶ QVÆRITVR, vtrum in hoc sacramento requiratur aliqua materia? Respondetur quod sic. Quia omnia sacramenta constant ex rebus & verbis, vt ait Augusti. & Magist. Haec est omnium sententia . Sed. S. Tho. ponit differentiam inter materiam aliorum sacramentorum & materiam huius. Quia in alijs sacramentis tota efficatia est ab ipso Deo et sacramento, sed in hoc efficatia est partim a ministro: episcopus enim dat potestatem. Idcirco in alijs sacramentis materia concurrit vt det perfectionem sacramento, quia minister nihil facit, in hoc autem sacramento materia se habet solum materialiter. Et licet in hoc conueniant omnes non est tamen mihi certum quod sit necessarium ex iure diuino quod tradatur calix presbytero.