In sacramento ordinis requiritur materia. ¶ QVÆRITVR, vtrũ in hoc sacramento requiratur aliqua materia? Respond. ꝙ sic. Quia omnia sacramẽ ta cōstāt ex rebus & verbis, vt ait Augusti. & Magist. Hęc est omniũ sentẽ tia . Sed. S. Tho. ponit differentiam inter materiā aliorum sacramentorum & materiam huius. Quia in alijs sacramentis tota efficatia est ab ipso Deo et sacramento, sed in hoc efficatia est partim à ministro: episcopus enim dat potestatem. Idcirco in alijs sacramentis materia cōcurrit vt det perfectionem sacramento, quia minister nihil facit, in hoc autem sacramento materia se habet solùm materialitèr. Et licet in hoc conueniant omnes non est tamen mihi certum ꝙ sit necessarium ex iure diuino ꝙ tradatur calix presbytero. Quia in scriptura non habetur ꝙ fiebat nisi per manuum impositionem. 1. Timotheũ . 4. &. 5. Nec etiā requiritur manuũ impositio: vt patet in capi. presbyter de sacramentis non iterandis. Ideò forsan solis verbis consecrat ep̃us sacerdotes & alios ministros. Nolo tamen aliquod nouũ asserere.