¶ QVÆritur, supposito quod requiratur materia, an sit necessarius contactus materiae, puta calicis, vel libri? Caieta. quodlibeto. 1. q. 16. dicit quod sine dubio requiritur realis contactus: nec hoc debet haberi pro opinione. Quia in omnibus alijs sacramentis vbi est materia requiritur contactus realis: vt in baptismo , confirmatione, & extrema vnctione, ergo etiam hic. Et hoc etiam significatur in forma, quia dicitur accipe calicem, vel librum . S. Tho. in additionibus . q. 34. ar. 5. 3. relinquit hoc sub dubio. Et credo quod posset sustineri quod non est necessarius iste contactus. Nec ego damnarem eum qui negligentia vel alia ex causa non tangeret calicem, & haberem eum pro sacerdote. Quia tempore apostolorum non erat necessarium nisi imponere manus. De alijs minoribus ordinibus non est dubium nisi quod non requiritur. Verum est quód si deficeret illud per quod ecclesia intendit tradere officium, quod non haberet illud. Durandus dicit, quod in suo episcopatu non tradebatur liber diaconis. Sed sequenda est communis opinio. Iste autem contactus debet esse simul cum verbis, vt verificetur forma quae de praesenti dicit accipe. Sed satis est quod sit ibi simultas moralis: sufficit enim , quod post verba sine multa mora succedat contactus.