In sacramento ordinis ā an requiratur cō tactus contactus materie

¶ QVÆritur, supposito quod requiratur materia, an sit necessarius contactus materiæ, putâ calicis, vel libri? Caieta. quodlibeto. 1. q. 16. dicit quod sine dubio requiritur realis contactus: nec hoc debet haberi pro opinione. Quia in omnibus alijs sacramentis vbi est materia | requiritur cōtactus contactus realis: vt in baptismo , confirmatione, & extrema vnctione, ergo etiā etiam hic. Et hoc etiā etiam significat̃ significatur in forma, quia dicitur accipe calicem, vel librũ librum . S. Tho. in additionibꝰ additionibus . q. 34. ar. 5. 3. relinquit hoc sub dubio. Et credo quod posset sustineri quod non est necessarius iste contactus. Nec ego dānarem damnarem eum qui negligentia vel alia ex causa non tangeret calicem, & haberem eum pro sacerdote. Quia tempore apostolorum non erat necessarium nisi imponere manus. De alijs minoribus ordinibus non est dubium nisi quod non requiritur. Verum est quód si deficeret illud per quod ecclesia intendit tradere officium, quod non haberet illud. Durandus dicit, quòd in suo episcopatu non tradebatur liber diaconis. Sed sequẽda sequenda est cōmunis communis opinio. Iste aũt autem cō tactus contactus debet esse simul cum verbis, vt verificetur forma quæ de præsenti dicit | accipe. Sed satis est quod sit ibi simultas moralis: sufficit em̃ enim , quod post verba sine multa mora succedat contactus.
Loading...