In sacramento ordinis ā requiratur cō tactus materie ¶ QVÆritur, supposito ꝙ requiratur materia, an sit necessarius contactus materiæ, putâ calicis, vel libri? Caieta. quodlibeto. 1. q. 16. dicit ꝙ sine dubio requiritur realis contactus: nec hoc debet haberi pro opinione. Quia in omnibus alijs sacramentis vbi est materia requiritur cōtactus realis: vt in baptismo confirmatione, & extrema vnctione, ergo etiā hic. Et hoc etiā significat̃ in forma, quia dicitur accipe calicem, vel librũ . S. Tho. in additionibꝰ . q. 34. ar. 5. 3. relinquit hoc sub dubio. Et credo ꝙ posset sustineri ꝙ nō est necessarius iste contactus. Nec ego dānarem eum qui negligentia vel alia ex causa non tangeret calicem, & haberem eũ pro sacerdote. Quia tempore apostolorum non erat necessarium nisi imponere manus. De alijs minoribus ordinibus non est dubium nisi ꝙ nō requiritur. Verum est quód si deficeret illud per quod ecclesia intendit tradere officium, ꝙ non haberet illud. Durandus dicit, quòd in suo episcopatu non tradebatur liber diaconis. Sed sequẽda est cōmunis opinio. Iste aũt cō tactus debet esse simul cũ verbis, vt verificetur forma quæ de præsenti dicit accipe. Sed satis est ꝙ sit ibi simultas moralis: sufficit em̃ , ꝙ post verba sine multa mora succedat contactus.