In ordinibus recipiẽdis recipiendis

¶ QVÆritur, an sit ordo in his sacramentis? i. an possit fieri diaconus qui non est subdiaconus? Respōdeo Respondeo quod est præceptum quod seruetur ordo, & qui illum non seruaret peccaret mortalitèr. Secundò dico quòd iste ordo non est de necessitate sacramenti. Patet in ca. vnico de clerico ordinato per saltũ saltum . Et qui sic est ordinatus debet suscipere ordines quos omissit dumtaxat à quocunque ordine incipiatur. Si autem | non sit baptizatus & susceperit ordinem non est ordinatus: vt patet in cap. veniens de presbytero iam ordinato & non baptizato, vbi præcipitur quòd baptizetur & iterũ iterum ordinetur. Si autem ordinetur antequā antequam sit confirmatus ordo tenet. Et puto quôd qui ex negligentia hoc pręteriret praeteritet non peccaret mortalitèr, licet male faceret. Quia non inuenio præceptum aliquod.
Loading...