# 213 In ordinibus recipiendis ¶ QVÆritur, an sit ordo in his sacramentis? i. an possit fieri diaconus qui non est subdiaconus? Respondeo quod est praeceptum quod seruetur ordo, & qui illum non seruaret peccaret mortaliter. Secundo dico quod iste ordo non est de necessitate sacramenti. Patet in ca. vnico de clerico ordinato per saltum . Et qui sic est ordinatus debet suscipere ordines quos omissit dumtaxat a quocunque ordine incipiatur. Si autem non sit baptizatus & susceperit ordinem non est ordinatus: vt patet in cap. veniens de presbytero iam ordinato & non baptizato, vbi praecipitur quod baptizetur & iterum ordinetur. Si autem ordinetur antequam sit confirmatus ordo tenet. Et puto quod qui ex negligentia hoc praeteritet non peccaret mortaliter, licet male faceret. Quia non inuenio praeceptum aliquod.