In ordinibus recipiẽdis ¶ QVÆritur, an sit ordo in his sacramentis? i. an possit fieri diaconus qui non est subdiaconus? Respōdeo ꝙ est præceptum ꝙ seruetur ordo, & qui illum nō seruaret peccaret mortalitèr. Secundò dico quòd iste ordo non est de necessitate sacramenti. Patet in ca. vnico de clerico ordinato per saltũ . Et qui sic est ordinatus debet suscipere ordines quos omissit dumtaxat à quocunque ordine incipiatur. Si autem non sit baptizatus & susceperit ordinem non est ordinatus: vt patet in cap. veniens de presbytero iā ordinato & nō baptizato, vbi præcipitur quòd baptizetur & iterũ ordinetur. Si autem ordinetur antequā sit confirmatus ordo tenet. Et puto quôd qui ex negligentia hoc pręteriret nō peccaret mortalitèr, licet male faceret. Quia non inuenio præceptum aliquod.