# 214 ordines recipiens in peccato mortali an peccet mortaliter. ¶ QVÆRItur, an qui suscipit ordines in peccato mortali peccet mortaliter? Respondeo quod si suscipiat sacerdotium peccat mortaliter, & est sacrilegus. Idem est de alijs ordinibus si sint sacramenta . Si autem non sint sacra menta, videtur quod non sit mortale, licet sit graue peccatum , maxime si suscipiat diaconatum qui ordinatur proxime ad eucharistiam. Sed vtrum peccet mortaliter qui exercet officia sua in peccato mortali? de sacerdotio clarum est. De alijs ordinibus si sunt sacramenta est mortale. Et quia hoc communiter non tenetur quod tales peccent mortaliter ideo verisimilius est quod haec non sint sacramenta. Nihilominus (citra mortale) grauiter peccat talis.