ord nes recipiẽs in pctō mortali an peccet mortaliter. ¶ QVÆRItur, an qui suscipit ordines in peccato mortali peccet mortalitèr? Respondeo quòd si suscipiat sacerdotium peccat mortaliter, & est sacrilegus. Idem est de alijs ordinibus si sint sacramẽta . Si autem nō sint sacra menta, videtur ꝙ non sit mortale, licet sit graue peccatũ , maxime si suscipiat diaconatum qui ordinatur proximè ad eucharistiam. Sed vtrũ peccet mortalitèr qui exercet officia sua in peccato mortali? de sacerdotio clarum est. De alijs ordinibus si sunt sacramenta est mortale. Et quia hoc communiter nō tenetur ꝙ tales peccent mortalitèr ideò verisimilius est quòd hæc nō sint sacramenta. Nihilominus (citra mortale) grauitèr peccat talis.