# 215 Ordinum collator quis sit. QVÆritur, quis sit collatur huius sacramenti? Sanctus Tho. cum alijs dicit quod solus episcopus est minister ex officio suo. Patet quia solus episcopus potest consecrare templa, vasa et vestes sacras, sed homo magis dicatur diuino cultui per susceptionem ordinis quam illa, ergo. Item patet ex capit. quanto extra de consuetudine. Sed vtrum conferre ordines possit committi non episcopo? Respondeo de minoribus ordinibus iam in iure est collata potestas aliquibus non episcopis. Possunt enim minores ordines conferre presbyteri cardinales, & aliqui abbates sancti Benedicti circa monachos suos, & laicos sibi subditos. Vt habetur . 21. d. cap. 1. &. 2. Et. d. 69. ca. quoniam . Et de aetate & qualitate. ca. cum contingat, & ca . abbates de priuilegijs li. 6. & in multis alijs locis iuris. S. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. &. 4. d. 7. q. 3. ar. 1. quaestiuncu . 3. ait quod solus episcoppus habet ex officio suo conferre ordines, & quod episcopus non potest committere non episcopo potestatem conferendi ordines, etiam minores: & si committeret nihil esset factum . Papa vero potest committere sacerdoti collationem minorum ordinum : & re vera iam commissit . Quarto dicit. S. Tho. quod collatio ordinum etiam minorum non potest committi non sacerdoti, nec collatio maiorum ordinum potest committi nisi episcopo dumtaxat. Idem tenet Palude. 4. d. 7. q. 4. conclusione. 2 Nam episcopus & papa non habent maiorem potestatem circa corpus Christi verum quam sacerdos: licet circa corpus Christi mysticum quod est ec clesia papa habeat plenissimam potestatem ac proinde illa quae spectant ad corpus Christi mysticum subsunt po testati papae. Et quia potestas conferendi ordines est solum potestas circa corpus Christi mysticum, ideo papa potest committere alteri talem potestaté . Quia vero potestas supra corpus Christi mysticum praesupponit potestaté supra corpus Christi verum, ideo papa non potest committere potestatem conferendi ordines nisi sacerdoti, qui solus habet potestatem supra corpus Christi verum.