Ordinũ collator quis sit. QVÆritur, quis sit collatur huius sacramenti? S. Tho. cum alijs dicit quòd solus ep̃s est minister ex officio suo. Patet quia solus ep̃s potest cōsecrare templa, vasa et vestes sacras, sed homo magis dicatur diuino cultui per susceptionem ordinis quā illa, ergo. Itẽ patet ex capit. quanto extra de consuetudine. Sed vtrum conferre ordines possit cōmitti non episcopo? Respondeo de minoribꝰ ordinibus iam in iure est collata potestas aliquibus non episcopis. Possunt enim minores ordines cō ferre presbyteri cardinales, & aliqui abbates sancti Benedicti circa monachos suos, & laicos sibi subditos. Vt betur . 21. d. cap. 1. &. 2. Et. d. 69. ca. qm̃ . Et de ætate & qualitate. ca. cũ contingat, & ca abbates de priuilegijs li. 6. & in multis alijs locis iuris. S. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. &. 4. d. 7. q. 3. ar. 1. quæstiũcu . 3. ait ꝙ solus ep̃us habet ex officio suo conferre ordines, & quòd episcopus non potest cōmitere non episcopo potestatem conferendi ordines, etiā minores: & si cōmitteret nihil esset factũ Papa verò potest cōmittere sacerdoti collationem minorũ ordinũ : & re vera iam cōmissit . Quartò dicit. S. Tho. quòd collatio ordinum etiam minorũ non potest cōmitti non sacerdoti, nec collatio maiorum ordinum potest cō mitti nisi episcopo dumtaxat. Idem tenet Palude. 4. d. 7. q. 4. conclusione. 2 Nam episcopus & papa non habent maiorem potestatẽ circa corpus Christi verum quàm sacerdos: licet circa corpus Christi mysticum quod est ec clesia papa habeat plenissimam potestatem ac proinde illa quæ spectāt ad corpus Christi mysticum subsunt po testati papæ. Et quia potestas conferẽ di ordines est solùm potestas circa corpus Christi mysticum, ideò papa potest committere alteri talem potestaté Quia verò potestas supra corpus Christi mysticum præsupponit potestaté supra corpus Christi verum, ideò papa non potest committere potestatem conferendi ordines nisi sacerdoti, qui solus habet potestatem supra corpus Christi verum.