¶ Sequitur sacramentum ordinis de quo Magister & doctores tractant in. 4. d. 24. & deinceps # 208 PRIMO igitur quaeritur, an omnes septem ordines sint ex institutione diuina? Postquam Magister egit de sacramentis quae spectant ad priuatum remedium singulorum fidelium , hic incipit tractare de sacramentis quae dantur in officium & bonum commune vt ordo, et matrimonium. Respondetur igitur primo quod de sacerdotio & diaconatu nemo est qui ambigat quin sint a Christo instituti, nec haeretici hoc negant. Sed de alijs est dubium . Et Magister quidem dicit quod Christus reliquit omnes illos ordines seruandos in ecclesia. Et Palude. 4. dist. 24. quaestio. 1. tenet quod omnes septem ordines sunt ex institutione diuina. Ita etiam. S. Tho. videtur sentire, quia hic dicit quód omnes septem ordines conferunt gratiam ex opere operato, quod non posset esse si ab ecclesia essent instituti. Respondetur in primis, quod isti septem ordines non sunt nouum inuentum vt putant haeretici, sed est antiquissimum institutum quo nullum est antiquius. Quod probatur testimonijs sanctorum. Anacletus qui successit Clementi in cap. 2. sui decreti dicit episcopus Deo sacrificans testes secum habeat & plures quam alij sacerdotes, in solennioribus diebus habeat tres, aut quinque diaconos & subdiaconos atque reliquos ministros qui sacris induti &c. Ecce meminit diaconorum , & subdiaconorum , & aliorum . Et Ambrosius etiam super illud Ephe. 4. ipse dedit quosdam quidem apostolos, alios euangelistas , fundat omnes ordines in sacra scriptura. Et Eusebius lib. 6. Ecclesiasticae historiae ca. 33 recitat epistolam Cornelij ad Fabianum antiochenum in qua numerat omnes ordines ecclesiae, qui quidem praecessit nos mille annis & supra. Et Hieronymus in argumento quod praeponitur epistolae . 1. Thesaloni. dicit, hos Thesalonicenses collaudat apostolus scribens eis per Titum diaconum, & Onessimum accolitum. In sacra vero scriptura non est de omnibus mentio . Possumus igitur dicere quod omnes hi ordines fuerunt instituti a Christo in particulari ipso viuente, vel saltem generaliter. Quia Christus dedit potestatem ecclesiae constituendi ministros, & consecrandi eos ad sacrificium eucharistiae. Et ad hunc sensum omnes hi ordines sunt instituti a Christo per hoc quod dedit potestatem ecclesiae consecrandi , & ordinandi ministros quotquot viderit expedire. # 209 Ordines omnes, an sint sacramentum . ¶ QVÆritur, vtrum ordo sit sacramentum ? Respondetur & est conclusio catholica, ordo est sacramentum . Patet quia in concil. Florenti . numeratur inter septem sacramenta . Sed est dubium vtrum omnes ordines sint sacramenta? Durandus dicit quod solum sacerdotium per quod datur potestas spiritualis est sacramentum . Alij autem ordines sunt quaedam sacramentalia . Adducit ad hoc multas rationes in. 4. d. 24. q. 2. quas ibi poteris videre. Contrarium tenent omnes doctores, videlicet quod omnes ordines sunt verum sacramentum . Hoc asserit. S. Tho. Albertus mag. Bonauent . Almain, Maio. Palu. &c. Et patet quia quilibet ordo est sacrae rei signum , & in eo datur aliquid spirituale : quia si alij ordines essent sacramentalia, darentur simul cum sacerdotio. Sed ritus ecclesiae est in contrarium : imo multi recipiunt minores ordines nolentes vlterius progredi, ergo. Ego nisi esset opinio tantorum doctorum in contrarium mallem tenere cum Durandum . nescio enim quid cogat po nere quatuor ordines minores esse sacramentum . Nam quae potestas est illa spiri tualis in accolito, deferre cereos & offerre materiam subdiacono? Item prima tonsura nec est sacramentum , nec proprie ordo, & in hostiario qui habet aperire fores ecclesiae &c. Sed tamen quia omnes oppositum tenent non auderem hoc tenere. Caieta. in. q. quam fecit de ritu ordinis tenet cum Durando quod solum sacerdotium est ordo, & sacramentum a Christo institutum , omnia vero alia sunt sacramentalia. Idem videtur dicere. 3. p. q. 64. ar. 3. 1. Dico igitur ad hanc quaestionem quod tenenda est communis opinio. Secundo dico, quod opinio Durandi, & Caietani est probabilissima scilicet quod solum sacerdotium est sacramentum , vel saltem quod quatuor minores ordines non sunt sacramentum . Hoc probatur , quia sacramentum est de iure diuino, sed non omnes ordines sunt de iure diuino, ergo. Probatur minor, nam ca. a multis de aetate & qualitate ordinandorum Innoc entius vir doctissimus allegans Vrbanum papam dicit. Vrbanus ait quod solum presbyteratus & diaconatus sunt sacri ordines, & quod illi solum leguntur fuisse in primitiua ecclesia. Et illa sententia Vrbani habetur ca. nullus. d. 60. & in dicto ca. a multis dicit Innocentius tertius, subdiaconatus hodie inter sacros ordines computatur, ergo non antea. Item. 1. Timothe. 3. & ad Titum. 1. Paulus describit mores episcoporum & diaconorum: & nihil dicit de subdiaconis, nec de alijs minoribus ordinibus. Fuit tamen mentio de minoribus ordinibus apud Dionysi. ca. 3. ecclesiasticae Ierarchiae vbi etiam meminit de hostiarijs. Et beatus Ignatius martyr epistola. 8. ad Antiochenos cum duceretur ad martyrium. Saluto sanctum presbyterum vestrum, saluto diaconos, subdiaconos, accolitos, exorcistas &c. Et est determinatio concilij Lao di. cap. 23. & Calced. ca. 14. & Cartha ginensis tertij capite. 16. & Carthaginensis quarti ca. 6. & Tolletani primi capi. 28. in omnibus his aprobantur minores ordines. Et in epistola secunda beati Clementis decretum Innocentij . Et decretum Zozimi cap. 3. sunt ergo minores ordines ab antiquo in ecclesia. Et sic est probabile quod sunt de iure diuino, & per consequens sacramentum . # 210 In sacramento ordinis requiritur materia. ¶ QVÆRITVR, vtrum in hoc sacramento requiratur aliqua materia? Respondetur quod sic. Quia omnia sacramenta constant ex rebus & verbis, vt ait Augusti. & Magist. Haec est omnium sententia . Sed. S. Tho. ponit differentiam inter materiam aliorum sacramentorum & materiam huius. Quia in alijs sacramentis tota efficatia est ab ipso Deo et sacramento, sed in hoc efficatia est partim a ministro: episcopus enim dat potestatem. Idcirco in alijs sacramentis materia concurrit vt det perfectionem sacramento, quia minister nihil facit, in hoc autem sacramento materia se habet solum materialiter. Et licet in hoc conueniant omnes non est tamen mihi certum quod sit necessarium ex iure diuino quod tradatur calix presbytero. Quia in scriptura non habetur quod fiebat nisi per manuum impositionem. 1. Timotheum . 4. &. 5. Nec etiam requiritur manuum impositio: vt patet in capi. presbyter de sacramentis non iterandis. Ideo forsan solis verbis consecrat episcopus sacerdotes & alios ministros. Nolo tamen aliquod nouum asserere. # 211 In sacramento ordinis an requiratur contactus materie ¶ QVÆritur, supposito quod requiratur materia, an sit necessarius contactus materiae, puta calicis, vel libri? Caieta. quodlibeto. 1. q. 16. dicit quod sine dubio requiritur realis contactus: nec hoc debet haberi pro opinione. Quia in omnibus alijs sacramentis vbi est materia requiritur contactus realis: vt in baptismo , confirmatione, & extrema vnctione, ergo etiam hic. Et hoc etiam significatur in forma, quia dicitur accipe calicem, vel librum . S. Tho. in additionibus . q. 34. ar. 5. 3. relinquit hoc sub dubio. Et credo quod posset sustineri quod non est necessarius iste contactus. Nec ego damnarem eum qui negligentia vel alia ex causa non tangeret calicem, & haberem eum pro sacerdote. Quia tempore apostolorum non erat necessarium nisi imponere manus. De alijs minoribus ordinibus non est dubium nisi quod non requiritur. Verum est quód si deficeret illud per quod ecclesia intendit tradere officium, quod non haberet illud. Durandus dicit, quod in suo episcopatu non tradebatur liber diaconis. Sed sequenda est communis opinio. Iste autem contactus debet esse simul cum verbis, vt verificetur forma quae de praesenti dicit accipe. Sed satis est quod sit ibi simultas moralis: sufficit enim , quod post verba sine multa mora succedat contactus. # 212 ordo imprimit characterem. ¶ QVÆritur, an ordo imprimat characterem ? Respondeo quod sic, quia character est potestas ad aliquid spirituale : & hic datur potestas circa sacramentum eucharistiae Et ita etiam habetur in concilio Florenti . Et de sacerdotio non est dubitandum . De alijs si non sunt sacramenta non est opus dicere quod imprimant characterem # 213 In ordinibus recipiendis ¶ QVÆritur, an sit ordo in his sacramentis? i. an possit fieri diaconus qui non est subdiaconus? Respondeo quod est praeceptum quod seruetur ordo, & qui illum non seruaret peccaret mortaliter. Secundo dico quod iste ordo non est de necessitate sacramenti. Patet in ca. vnico de clerico ordinato per saltum . Et qui sic est ordinatus debet suscipere ordines quos omissit dumtaxat a quocunque ordine incipiatur. Si autem non sit baptizatus & susceperit ordinem non est ordinatus: vt patet in cap. veniens de presbytero iam ordinato & non baptizato, vbi praecipitur quod baptizetur & iterum ordinetur. Si autem ordinetur antequam sit confirmatus ordo tenet. Et puto quod qui ex negligentia hoc praeteritet non peccaret mortaliter, licet male faceret. Quia non inuenio praeceptum aliquod. # 214 ordines recipiens in peccato mortali an peccet mortaliter. ¶ QVÆRItur, an qui suscipit ordines in peccato mortali peccet mortaliter? Respondeo quod si suscipiat sacerdotium peccat mortaliter, & est sacrilegus. Idem est de alijs ordinibus si sint sacramenta . Si autem non sint sacra menta, videtur quod non sit mortale, licet sit graue peccatum , maxime si suscipiat diaconatum qui ordinatur proxime ad eucharistiam. Sed vtrum peccet mortaliter qui exercet officia sua in peccato mortali? de sacerdotio clarum est. De alijs ordinibus si sunt sacramenta est mortale. Et quia hoc communiter non tenetur quod tales peccent mortaliter ideo verisimilius est quod haec non sint sacramenta. Nihilominus (citra mortale) grauiter peccat talis. # 215 Ordinum collator quis sit. QVÆritur, quis sit collatur huius sacramenti? Sanctus Tho. cum alijs dicit quod solus episcopus est minister ex officio suo. Patet quia solus episcopus potest consecrare templa, vasa et vestes sacras, sed homo magis dicatur diuino cultui per susceptionem ordinis quam illa, ergo. Item patet ex capit. quanto extra de consuetudine. Sed vtrum conferre ordines possit committi non episcopo? Respondeo de minoribus ordinibus iam in iure est collata potestas aliquibus non episcopis. Possunt enim minores ordines conferre presbyteri cardinales, & aliqui abbates sancti Benedicti circa monachos suos, & laicos sibi subditos. Vt habetur . 21. d. cap. 1. &. 2. Et. d. 69. ca. quoniam . Et de aetate & qualitate. ca. cum contingat, & ca . abbates de priuilegijs li. 6. & in multis alijs locis iuris. S. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. &. 4. d. 7. q. 3. ar. 1. quaestiuncu . 3. ait quod solus episcoppus habet ex officio suo conferre ordines, & quod episcopus non potest committere non episcopo potestatem conferendi ordines, etiam minores: & si committeret nihil esset factum . Papa vero potest committere sacerdoti collationem minorum ordinum : & re vera iam commissit . Quarto dicit. S. Tho. quod collatio ordinum etiam minorum non potest committi non sacerdoti, nec collatio maiorum ordinum potest committi nisi episcopo dumtaxat. Idem tenet Palude. 4. d. 7. q. 4. conclusione. 2 Nam episcopus & papa non habent maiorem potestatem circa corpus Christi verum quam sacerdos: licet circa corpus Christi mysticum quod est ec clesia papa habeat plenissimam potestatem ac proinde illa quae spectant ad corpus Christi mysticum subsunt po testati papae. Et quia potestas conferendi ordines est solum potestas circa corpus Christi mysticum, ideo papa potest committere alteri talem potestaté . Quia vero potestas supra corpus Christi mysticum praesupponit potestaté supra corpus Christi verum, ideo papa non potest committere potestatem conferendi ordines nisi sacerdoti, qui solus habet potestatem supra corpus Christi verum. # 216 Papa an possit committere sacerdoti potestatem conferendi maiores ordines ¶ QVÆritur, vtrum papa possit committere potestatem conferendi maiores ordines sacerdoti non episcopo? S. Tho. & Palu. & omnes dicunt quod non, nihilominus (vt fertur) papa de facto commissit quibusdam abbatibus . S. Benedicti . Saltem de subdiaconatu vidi ego bullam papae quibusdam abbatibus ordinis Cisterciensum concedentis quod possent conferre subdiaconatum . Et alij dicunt quod diaconatum etiam . Si hoc ita est, ego dico quod factum tenet, excepto sacerdotio: alias esset intolerabilis error. Quamuis de hoc dubitet Maioris dicens quod papa extendit potestatem suam, & quod securius esset ab alio sumere. Sed puto illud securum & sine scrupulo. ¶ SED quaeritur vtrum episcopi hae retici, scismatici, aut excommunicati , possint ordines conferre? Respondeo, quod peccant tám recipientes, quám ipsi conferentes , nihilominus tamen veros ordines, & verum sacramentum conferunt non est dubium. # 217 Foemina ordinari non potest. ¶ QVÆritur de impedimentis ordinandorum , vtrum foemina possit ordinari. Respondeo secundum omnes quod non . Probat. S. Tho. quia ordinati in ecclesia praeficiuntur alijs, foeminae vero officium est subesse. Et prohibitum est eis in ecclesia loqui, quod est officium sacerdotum. Item secundum Paulum. 1. Corinth. 11. mulieres non debent tonderi , sed initium ordinis est tonsura, ergo. # 218 Pueri, an possint ordinari. ¶ DE pueris vero non habentibus vsum rationis dicit. S. Tho. quod esset contra praeceptum eos ordinare saltem maioribus ordinibus, quia minoribus permititur in septenio. Secundo dicit quod si puer in cunis ordinaretur in sacerdotem esset vere ordinatus. Quia hoc sacramentum non requirit actum ex parte suscipientis sicuti & baptismus & confirmatio . Homicida autem post baptismum non potest ordinari ex traditione ecclesiae. Si autem de facto ordinetur tenebit # 219 Homicida et mutilator non potest ordinari nisi occidat in sui defensionem inculpabilem. ¶ PER homicidam vero intelligitur in proposito, omnis voluntarie occi dens, aut mutilans alium, vel se ipsum post baptismum: siue id fiat licite, siue illicite, omnis talis est irregularis, vt iudex, lictor, & etiam mandans, praeci piens, consulens vt aduocatus. Et extenditur haec irregularitas ad eos qui committantur malefactorem seruantes ne rapiantur illi qui sunt morte plectendi, quia quodammodo cooperantur homicidio. Nescio tamen an hoc sit expressum in iure, si non est nollem eos condemnare : nisi propterea quod qui concommittantur sic sunt causa mortis, quod non sequaeretur mors si ipsi non custodirent reum . Qui autem pugno extrahit dentem non dicitur mutilator, ac proinde nec est irregularis: quia poenae iuris sunt restringendae non ampliandae De illis qui sunt causa quod alij citiús moriantur, vt assistentes infirmis, & vertentes illos, dico quod si hoc faciant hoc prae textu vt citius moriatur, forte manent irregulares. Si veró bona fide id faciant non puto eos incurrere irregularitatem quae est grauissima ecclesiae poena. Si autem quispiam se defendendo alium occi dat, antiquitus & tempore . S. Tho. erat irregularis, vt ipse ait. 3. p. q. 39. arti. 4. Sed hoc reuocatum est per nouam clementinam si se defendat cum moderamine inculpatae tutelae . Et talis non erit irregularis, sed poterit illotis manibus celebrare. Ecclesiastici quoque ponentes iudices, & exhortantes vt seruent iustitiam, non sunt irregulares. Non defendens autem alium qui occiditur si ex officio tenebatur defendere , est irregularis. Si vero non tenebatur ex officio non erit irregularis. # 220 Clericis tonsura conuenienter datur. ¶ QVÆritur, de annexis ordini. Primo de tonsura , an sit conueniens quod ecclesiastici tondeantur? Sanctus Tho. & omnes dicunt esse conueniens . Primó ratione figurae, nam significatur ecclesiasticos esse reges: iuxta illud Petri, vos autem genus electum, regale sacerdotium . Et figura circularis est perfecta, significat perfectionem quam habere debet supra omnes alios, qui debet regere in spiritualibus. Tondentur autem in superiori parte, ne mens eorum temporalibus impediatur a diuinis contemplandis. Vel vt ait Beda, & Rabanus gestamus coronam non quia apostolus Petrus sic attonsus est, sed propter passionem Christi in qua ipse coronam spineam portauit. In concilio Tolletano. 4. sub Isydoro cap. 41. reprehenduntur omnes clerici qui in summitate capitis modicum circulum tondebant, & dicitur quód iste est modus haereticorum, & mandatur quod detonso superius toto capite, inferius solum circulum coronae relinquant. Haec in Hispania seruabantur , iam omnia lapsa sunt in deterius. Tonsura autem ista non est ordo secundum sanctum Thomam. Nam ordines non dantur sine celebratione missae, tonsura autem datur extra celebrationem. Item quia per tonsuram nulla po testas particularis spiritualis datur, nec tonsura ordinatur ad eucharistiam ad quam omnes ordines diriguntur : & sic proprie loquendo non est ordo, quanuis in cap. cum contingat, de aetate & qualitate ordinandorum , clericatus vocetur, sed capitur ibi ordo large. Est autem Hispaniae magnus abusus quod tonsurantur sine quacunque intentione veniendi ad chorum. Et ego non dubito quin peccent plusquam venialiter episcopi qui hoc sciunt, & tamen de hoc non poenitent. De dignitate episcoporum cardinalium, quam antiqua sit, & vtrum dignitas episcoporum sit iure diuino maior quam coeterorum sacerdotum. Quia raro hac scientia fideles indigent nihil in presentiarum ponendum iudicaui Et haec de ordine dicta sufficiant.