¶ Sequitur sacramentum ordinis de quo Magister & doctores tractāt in. 4. d. 24. & deinceps PRIMO igit̃ quæritur, an omnes septem ordines sint ex institutione diuina? Post Magister egit de sacramentis quę spectāt ad priuatum remedium singulorũ fideliũ , hic incipit tractare de sacramentis quę dantur in officium & bonũ cō mune vt ordo, et matrimonium. Repōd. igitur primò quòd de sacerdotio & diaconatu nemo est qui ambigat quin sint à Christo instituti, nec hæretici hoc negant. Sed de alijs est dubiũ . Et Magister quidem dicit quòd Christus reliquit omnes illos ordines seruā dos in ecclesia. Et Palude. 4. dist. 24. quæstio. 1. tenet quòd omnes septem ordines sunt ex institutione diuina. Ita etiam. S. Tho. videtur sentire, quia hic dicit quód omnes septem ordines conferunt gratiam ex opere operato, quod non posset esse si ab ecclesia essent instituti. Respōd. in primis, ꝙ isti septem ordines non sunt nouũ inuentũ vt putant hæretici, sed est antiquissimum institutum quo nullũ est antiquius. Quod probatur testimonijs sanctorum. Anacletus qui successit Clementi in cap. 2. sui decreti dicit episcopus Deo sacrificans testes secũ habeat & plures quā alij sacerdotes, in solennioribꝰ diebus habeat tres, aut quin diaconos & subdiaconos atque reliquos ministros qui sacris ĩduti &c. Ecce meminit diaconorũ , & subdiaconorũ , & aliorũ . Et Ambrosius etiā super illud Ephe. 4. ipse dedit quosdā quidẽ apostolos, alios euāgelistas , fundat omnes ordines in sacra scriptura. Et Eusebius lib. 6. Ecclesiasticæ historiæ ca. 33 recitat epistolā Cornelij ad Fabianũ antiochenum in qua numerat omnes ordines ecclesiæ, qui quidem præcessit nos mille annis & supra. Et Hieronymus in argumento quod præponit̃ epistolę . 1. Thesaloni. dicit, hos Thesalonicenses collaudat apostolus scribẽs eis per Titum diaconum, & Onessimũ accolitum. In sacra verò scriptura non est de omnibus mẽtio . Possumus igitur dicere ꝙ oẽs hi ordines fuerunt instituti à Christo in particulari ipso viuente, vel saltem generalitèr. Quia Christus dedit potestatem ecclesię cō stituendi ministros, & consecrādi eos ad sacrificium eucharistiæ. Et ad hũc sensum omnes hi ordines sunt instituti à Christo per hoc quod dedit potestatẽ ecclesiæ consecrādi , & ordinādi ministros quotquot viderit expedire. Ordines omnes, an sint sacramẽ tum . ¶ QVÆritur, vtrum ordo sit sacramẽ tum ? Respōd. & est conclusio catholica, ordo est sacramentũ . Patet quia in concil. Florẽti . numeratur inter septẽ sacramẽta . Sed est dubium vtrum oẽs ordines sint sacramenta? Durandus dicit ꝙ solum sacerdotium per qđ datur potestas spũalis est sacramẽtum . Alij autẽ ordines sunt quędā sacramẽtalia Adducit ad hoc multas rationes in. 4. d. 24. q. 2. quas ibi poteris videre. Contrarium tenẽt oẽs doctores, videlicet ꝙ oẽs ordines sunt verum sacramẽtum . Hoc asserit. S. Tho. Albertus mag. Bonauẽt . Almain, Maio. Palu. &c. Et patet quia quilibet ordo est sacræ rei signũ , & in eo dat̃ aliquid spũale : quia si alij ordines essent sacramentalia, darentur simul cũ sacerdotio. Sed ritus ecclesię est in cōtrariũ : imo multi recipiũt minores ordines nolẽtes vlterius progredi, ergo. Ego nisi esset opinio tā torũ doctorũ in contrariũ mallẽ tenere cũ Durād. nescio em̃ quid cogat po nere quatuor ordines minores esse sacramẽtũ . Nā quę potestas est illa spũa lis in accolito, deferre cereos & offerre materiā subdiacono? Itẽ prima tonsura nec est sacramentũ , nec propriè ordo, & in hostiario qui habet aperire fores ecclesiæ &c. Sed tñ quia oẽs oppositũ tenẽt nō auderẽ hoc tenere. Caieta. in. q. quam fecit de ritu ordinis tenet cum Durando quòd solum sacerdotiũ est ordo, & sacramentũ à Christo institutũ , omnia verò alia sunt sacramentalia. Idem videtur dicere. 3. p. q. 64. ar. 3. 1. Dico igitur ad hanc quæ stionẽ ꝙ tenenda est cōmunis opinio. Secundò dico, ꝙ opinio Durandi, & Caietani est probabilissima scilicet ꝙ solum sacerdotiũ est sacramentũ , vel saltẽ ꝙ quatuor minores ordines non sunt sacramentũ . Hoc ꝓbatur , quia sacramentũ est de iure diuino, sed non oẽs ordines sunt de iure diuino, ergo. Probatur minor, nā ca. à multis de ętate & qualitate ordinādorum Innocẽ tius vir doctissimus allegans Vrbanũ papam dicit. Vrbanꝰ ait ꝙ solùm presbyteratus & diaconatus sunt sacri ordines, & ꝙ illi solùm leguntur fuisse in primitiua ecclesia. Et illa sententia Vrbani habetur ca. nullus. d. 60. & in dicto ca. à multis dicit Innocentius tertius, subdiaconatus hodie inter sacros ordines computatur, ergo non anteà. Item. 1. Timothe. 3. & ad Titum. 1. Paulus describit mores episcoporum & diaconorum: & nihil dicit de subdiaconis, nec de alijs minoribus ordinibus. Fuit tamen mentio de minoribus ordinibus apud Dionysi. ca. 3. ecclesiasticæ Ierarchiæ vbi etiam meminit de hostiarijs. Et beatꝰ Ignatius martyr epistola. 8. ad Antiochenos cũ duceretur ad martyrium. Saluto sanctũ presbyterum vestrum, saluto diaconos, subdiaconos, accolitos, exorcistas &c. Et est determinatio concilij Lao di. cap. 23. & Calced. ca. 14. & Cartha ginensis tertij capite. 16. & Carthaginensis quarti ca. 6. & Tolletani primi capi. 28. in omnibus his aprobātur minores ordines. Et in epistola secunda beati Clementis decretum Innocẽ tij . Et decretum Zozimi cap. 3. sunt ergo minores ordines ab antiquo in ecclesia. Et sic est ꝓbabile ꝙ sũt de iure diuino, & ꝑ consequens sacramentũ . In sacramento ordinis requiritur materia. ¶ QVÆRITVR, vtrũ in hoc sacramento requiratur aliqua materia? Respond. ꝙ sic. Quia omnia sacramẽ ta cōstāt ex rebus & verbis, vt ait Augusti. & Magist. Hęc est omniũ sentẽ tia . Sed. S. Tho. ponit differentiam inter materiā aliorum sacramentorum & materiam huius. Quia in alijs sacramentis tota efficatia est ab ipso Deo et sacramento, sed in hoc efficatia est partim à ministro: episcopus enim dat potestatem. Idcirco in alijs sacramentis materia cōcurrit vt det perfectionem sacramento, quia minister nihil facit, in hoc autem sacramento materia se habet solùm materialitèr. Et licet in hoc conueniant omnes non est tamen mihi certum ꝙ sit necessarium ex iure diuino ꝙ tradatur calix presbytero. Quia in scriptura non habetur ꝙ fiebat nisi per manuum impositionem. 1. Timotheũ . 4. &. 5. Nec etiā requiritur manuũ impositio: vt patet in capi. presbyter de sacramentis non iterandis. Ideò forsan solis verbis consecrat ep̃us sacerdotes & alios ministros. Nolo tamen aliquod nouũ asserere. In sacramento ordinis ā requiratur cō tactus materie ¶ QVÆritur, supposito ꝙ requiratur materia, an sit necessarius contactus materiæ, putâ calicis, vel libri? Caieta. quodlibeto. 1. q. 16. dicit ꝙ sine dubio requiritur realis contactus: nec hoc debet haberi pro opinione. Quia in omnibus alijs sacramentis vbi est materia requiritur cōtactus realis: vt in baptismo confirmatione, & extrema vnctione, ergo etiā hic. Et hoc etiā significat̃ in forma, quia dicitur accipe calicem, vel librũ . S. Tho. in additionibꝰ . q. 34. ar. 5. 3. relinquit hoc sub dubio. Et credo ꝙ posset sustineri ꝙ nō est necessarius iste contactus. Nec ego dānarem eum qui negligentia vel alia ex causa non tangeret calicem, & haberem eũ pro sacerdote. Quia tempore apostolorum non erat necessarium nisi imponere manus. De alijs minoribus ordinibus non est dubium nisi ꝙ nō requiritur. Verum est quód si deficeret illud per quod ecclesia intendit tradere officium, ꝙ non haberet illud. Durandus dicit, quòd in suo episcopatu non tradebatur liber diaconis. Sed sequẽda est cōmunis opinio. Iste aũt cō tactus debet esse simul cũ verbis, vt verificetur forma quæ de præsenti dicit accipe. Sed satis est ꝙ sit ibi simultas moralis: sufficit em̃ , ꝙ post verba sine multa mora succedat contactus. ordo imprimit characterem. ¶ QVÆritur, an ordo imprimat characterẽ ? Respōd. ꝙ sic, quia character est potestas ad aliꝗd spũale : & hic dat̃ potestas circa sacramentũ eucharistię Et ita etiā habetur in cōcilio Florẽti . Et de sacerdotio nō est dubitādũ . De alijs si non sunt sacramenta non est opus dicere quòd imprimāt characterẽ In ordinibus recipiẽdis ¶ QVÆritur, an sit ordo in his sacramentis? i. an possit fieri diaconus qui non est subdiaconus? Respōdeo ꝙ est præceptum ꝙ seruetur ordo, & qui illum nō seruaret peccaret mortalitèr. Secundò dico quòd iste ordo non est de necessitate sacramenti. Patet in ca. vnico de clerico ordinato per saltũ . Et qui sic est ordinatus debet suscipere ordines quos omissit dumtaxat à quocunque ordine incipiatur. Si autem non sit baptizatus & susceperit ordinem non est ordinatus: vt patet in cap. veniens de presbytero iā ordinato & nō baptizato, vbi præcipitur quòd baptizetur & iterũ ordinetur. Si autem ordinetur antequā sit confirmatus ordo tenet. Et puto quôd qui ex negligentia hoc pręteriret nō peccaret mortalitèr, licet male faceret. Quia non inuenio præceptum aliquod. ord nes recipiẽs in pctō mortali an peccet mortaliter. ¶ QVÆRItur, an qui suscipit ordines in peccato mortali peccet mortalitèr? Respondeo quòd si suscipiat sacerdotium peccat mortaliter, & est sacrilegus. Idem est de alijs ordinibus si sint sacramẽta . Si autem nō sint sacra menta, videtur ꝙ non sit mortale, licet sit graue peccatũ , maxime si suscipiat diaconatum qui ordinatur proximè ad eucharistiam. Sed vtrũ peccet mortalitèr qui exercet officia sua in peccato mortali? de sacerdotio clarum est. De alijs ordinibus si sunt sacramenta est mortale. Et quia hoc communiter nō tenetur ꝙ tales peccent mortalitèr ideò verisimilius est quòd hæc nō sint sacramenta. Nihilominus (citra mortale) grauitèr peccat talis. Ordinũ collator quis sit. QVÆritur, quis sit collatur huius sacramenti? S. Tho. cum alijs dicit quòd solus ep̃s est minister ex officio suo. Patet quia solus ep̃s potest cōsecrare templa, vasa et vestes sacras, sed homo magis dicatur diuino cultui per susceptionem ordinis quā illa, ergo. Itẽ patet ex capit. quanto extra de consuetudine. Sed vtrum conferre ordines possit cōmitti non episcopo? Respondeo de minoribꝰ ordinibus iam in iure est collata potestas aliquibus non episcopis. Possunt enim minores ordines cō ferre presbyteri cardinales, & aliqui abbates sancti Benedicti circa monachos suos, & laicos sibi subditos. Vt betur . 21. d. cap. 1. &. 2. Et. d. 69. ca. qm̃ . Et de ætate & qualitate. ca. cũ contingat, & ca abbates de priuilegijs li. 6. & in multis alijs locis iuris. S. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. &. 4. d. 7. q. 3. ar. 1. quæstiũcu . 3. ait ꝙ solus ep̃us habet ex officio suo conferre ordines, & quòd episcopus non potest cōmitere non episcopo potestatem conferendi ordines, etiā minores: & si cōmitteret nihil esset factũ Papa verò potest cōmittere sacerdoti collationem minorũ ordinũ : & re vera iam cōmissit . Quartò dicit. S. Tho. quòd collatio ordinum etiam minorũ non potest cōmitti non sacerdoti, nec collatio maiorum ordinum potest cō mitti nisi episcopo dumtaxat. Idem tenet Palude. 4. d. 7. q. 4. conclusione. 2 Nam episcopus & papa non habent maiorem potestatẽ circa corpus Christi verum quàm sacerdos: licet circa corpus Christi mysticum quod est ec clesia papa habeat plenissimam potestatem ac proinde illa quæ spectāt ad corpus Christi mysticum subsunt po testati papæ. Et quia potestas conferẽ di ordines est solùm potestas circa corpus Christi mysticum, ideò papa potest committere alteri talem potestaté Quia verò potestas supra corpus Christi mysticum præsupponit potestaté supra corpus Christi verum, ideò papa non potest committere potestatem conferendi ordines nisi sacerdoti, qui solus habet potestatem supra corpus Christi verum. Papa an possit cō mittere sacerdoti potestatẽ cō ferendi ma ores ordines ¶ QVÆritur, vtrũ papa possit cōmittere potestatẽ conferendi maiores ordines sacerdoti non episcopo? S. Tho. & Palu. & oẽs dicunt quòd non, nihilominus (vt fertur) papa de facto commissit quibusdā abbatibꝰ . S. Benedicti Saltem de subdiaconatu vidi ego bullam papæ quibusdā abbatibꝰ ordinis Cisterciẽsium concedentis ꝙ possent conferre subdiaconatũ . Et alij dicunt ꝙ diaconatum etiā . Si hoc ita est, ego dico ꝙ factum tenet, excepto sacerdotio: aliâs esset intolerabilis error. Quā uis de hoc dubitet Maioris dicẽs ꝙ papa extendit potestatem suam, & quod securius esset ab alio sumere. Sed puto illud securum & sine scrupulo. ¶ SED quæritur vtrum episcopi hæ retici, scismatici, aut excōicati , possint ordines conferre? Respondeo, quôd peccant tám recipientes, quám ipsi cō ferentes , nihilominus tamen veros ordines, & verum sacramentum conferunt non est dubium. Fœmina ordinari nō potest. ¶ QVÆritur de impedimentis ordinandorũ , vtrũ foemina possit ordinari. Respōd. secundũ oẽs quòd nō . Probat. S. Tho. quia ordinati in ecclesia præficiuntur alijs, foeminæ verò officium est subesse. Et ꝓhibitum est eis in ecclesia loqui, quod est officium sacerdotum. Item secundũ Paulum. 1. Corinth. 11. mulieres non debent tōderi , sed initiũ ordinis est tonsura, ergo. Pueri, ā possint ordinari. ¶ DE pueris verò nō habentibus vsũ rationis dicit. S. Tho. ꝙ esset contra præceptum eos ordinare saltem maioribus ordinibus, quia minoribus ꝑmittit̃ in septenio. Secũdò dicit ꝙ si puer in cunis ordinaretur in sacerdotẽ esset verè ordinatus. Quia hoc sacramentũ non requirit actũ ex parte suscipiẽtis sicuti & baptismus & cōfirmatio . Homicida autẽ post baptismum non potest ordinari ex traditione ecclesiæ. Si autem de facto ordinetur tenebit Homicida et mutilator non pōt ordinari nisi occidat in sui defẽ sionem inculpabilem. ¶ PER homicidam vèrò intelligitur in proposito, omnis voluntariè occî dens, aut mutilans alium, vel se ipsum post baptismum: siue id fiat licitè, siue illicitè, omnis talis est irregularis, vt iudex, lictor, & etiam mandans, præci piens, consulens vt aduocatus. Et extẽ ditur hæc irregularitas ad eos qui cō mittantur malefactorem seruantes ne rapiantur illi qui sunt morte plectendi, quia quodāmodo cooperantur homicidio. Nescio tamen an hoc sit expressum in iure, si non est nollem eos condẽnare : nisi proptereà ꝙ qui concōmittantur sic sunt causa mortis, ꝙ non sequæretur mors si ipsi nō custodirent reũ . Qui autẽ pugno extrahit dentem non dicitur mutilator, ac proindè nec est irregularis: quia poenæ iuris sunt restringendæ non ampliandę De illis qui sunt causa ꝙ alij citiús moriantur, vt assistentes infirmis, & vertẽ tes illos, dico ꝙ si hoc faciant hoc præ textu vt citiùs moriatur, fortè manent irregulares. Si veró bona fide id faciāt non puto eos incurrere irregularitatẽ quæ est grauissima ecclesię poena. Si autẽ quispiā se defendendo aliũ occî dat, antiquitus & tẽpore . S. Tho. erat irregularis, vt ipse ait. 3. p. q. 39. arti. 4. Sed hoc reuocatum est per nouā clementinā si se defendat cũ moderamine inculpatæ tutulæ . Et talis non erit irregularis, sed poterit illotis manibus celebrare. Ecclesiastici quoque ponẽ tes iudices, & exhortantes vt seruent iustitiam, non sunt irregulares. Non defendens autem alium qui occîditur si ex officio tenebatur defendendere , est irregularis. Si verò non tenebatur ex officio non erit irregularis. Clericis tōsura cōueniẽ ter datur. ¶ QVÆritur, de annexis ordini. Primò de tōsura , an sit cōueniẽs ꝙ ecclesiastici tondeantur? S. Tho. & oẽs dicũt esse cōueniẽs . Primó ratione figuræ, nā significatur ecclesiasticos esse reges: iuxta illud Petri, vos aũt genus electum, regale sacerdotiũ . Et figura circularis est perfecta, significat perfectionem quam habere debet supra omnes alios, qui debet regere in spiritualibus. Tōdentur autem in superiori parte, ne mens eorum temporalibꝰ impediatur à diuinis contemplandis. Vel vt ait Beda, & Rabanus gestamꝰ coronam non quia apostolus Petrus sic attonsus est, sed propter passionem Christi in qua ipse coronam spineam portauit. In cōcilio Tolletano. 4. sub Isydoro cap. 41. reprehenduntur omnes clerici ꝗ in summitate capitis modicum circulum tondebant, & dicitur quód iste est modus hæreticorum, & mandatur quòd detonso superius toto capite, inferius solũ circulum coronæ relinquant. Hęc in Hispania seruabātur , iā omnia lapsa sunt in deterius. Tonsura autẽ ista non est ordo secundũ sanctum Thomam. Nam ordines non dantur sine celebratione missæ, tonsura autem datur extra celebrationem. Item quia per tōsuram nulla po testas particularis spiritualis datur, nec tōsura ordinatur ad eucharistiam ad quam omnes ordines dirigũtur : & sic propriè loquendo non est ordo, quanuis in cap. cum contingat, de ætate & qualitate ordinādorum , clericatus vocetur, sed capitur ibi ordo largè. Est autem Hispanię magnus abusus quòd tonsurantur sine quacunque intentione veniendi ad chorum. Et ego non dubito quin peccent plusquàm venialitèr episcopi qui hoc sciunt, & tamẽ de hoc non poenitent. De dignitate episcoporum cardinalium, quàm antiqua sit, & vtrum dignitas episcoporum sit iure diuino maior quàm coeterorum sacerdotum. Quia raro hac scientia fideles indigẽt nihil impresentiarũ ponẽdũ iudicaui Et hæc de ordine dicta sufficiant.