ΒΆ SED vtrum ad matrimonium sufficiat consensus & verba de futuro? Respondeo quod non, sed requiritur quod consensus & verba sint de praesenti. Vt expresse habetur in cap. tuae fraternitatis de sponsalibus , accipio te in meam in crastinum & deinceps, non est matrimonium. Si autem dix erit aliqua verba ambigua quae possunt habere duplicem sensum, standum est in foro conscientiae intentioni cum qua illa protulit: an scilicet dixerit ea animo contrahendit, an non. In foro autem exteriori standum est coniecturis.