¶ QVÆritur, de illo qui contraxit cum aliqua proferens exterius verba & interius non habens consensum, an sit matrimonium? Respondeo, quod non . Quia deficit consensus interior. Ideo caueant sibi fatuae puellae . Sed vtrum saltim talis teneatur eam ducere in vxorem? Scotus. 4. d. 30. q. 1. dicit omnino quod sic: quia fecit illi iniuriam in illo contractu exteriori non consentiendo . Idem dicit Adrianus, & Palude. Ideo ne putent isti nequam homines impune se haec scelera patrare. S. Tho. d. 27. q. 1. arti. 2. quaestiuncula. 4. dicit quod in foro conscientiae non impugne agit qui sic deludit puellam . non tamen dicit quod tenetur eam ducere. Nec qui dicunt quod tenetur eam ducere sufficienter probant. Timeo tamen quod est sicut illi dicunt, & est verisimile, & vellem esset verum.