Verba proferens cō sensus sine cō sẽsu interiori non verè contrahit. ¶ QVÆritur, de illo qui contraxit cũ aliqua proferens exterius verba & interius non habens consensum, an sit matrimonium? Respondeo, quòd nō . Quia deficit consensus interior. Ideò caueant sibi fatuæ puellę . Sed vtrum saltim talis teneatur eā ducere in vxorem? Scotus. 4. d. 30. q. 1. dicit omnino ꝙ sic: quia fecit illi iniuriam in illo cō tractu exteriori non cōsentiendo . Idẽ dicit Adrianus, & Palude. Ideò ne putent isti nequam homines impune se hæc scelera patrare. S. Tho. d. 27. q. 1. arti. 2. quæstiuncula. 4. dicit ꝙ in foro consciẽtiæ non impugnè agit qui sic deludit puellā . non tñ dicit ꝙ tenetur eā ducere. Nec ꝗ dicũt ꝙ tenetur eam ducere sufficientèr probant. Timeo tamen quòd est sicut illi dicunt, & est verisimile, & vellem esset verum.