Matrimoniũ contrahẽs de pręsenti ante copulā pōt religionẽ ingredi. ¶ QVÆRItur, vtrũ qui contraxit matrimonium possit ad religionẽ trā sire ? Respondeo, quòd post matrimonium est consumatum non potest Et ita tenẽt omnes doctores. Et est determinatio ecclesiæ. Probat. S. Tho. quia nullus potest dare alienum, sed consumato matrimonio neuter coniugum est sui iuris: iuxta illud Pauli vir sui corporis potestatem nō habet sed vxor, ergo. Et de hoc sunt multa iura in titulo de conuersione coniugatorũ Sed ab hac regula generali sunt exceptiones. Prima qñ vnus coniugum { Post matrimoniũ consumatũ quis possit religionẽ ingredi. } cōmisit adulterium, alter potest transire ad religionẽ libere: vt habetur expressè ca. agathose. 27. q. 2. Scũda exceptio est si vterque coniugum voluerit profiteri religionem tũc licebit ambobus ingredi eam. Est tamen notandũ ꝙ de licentia vnius coniugis alter potest trā sire ad religionem, dummodo ille qui dat licentiam ingrediatur etiam religionem, vel sit in ætate senili in qua non sit ei periculum continentiæ. Nā si tale periculum ei immineret illa li centia nihil valeret, & professio alterius nulla esset. Si autem sit in ætate tā senili ꝙ iudicio prælatorum non sit ei periculum de castitate, tunc potest dare licentiā etiā si alter coniux maneat in seculo. De istis sunt multa loca in iure videatis vos illa. Dicit etiā Palu. 4. d. 27. q. 3. quòd quotiescunque licet viro transire ad religionem, licet etiam ei transire ad sacros ordines in seculo. In nullo doctore hoc inueni, & credo quòd dicit verũ , quia tunc nullum est impedimentum. Vnde si vxor cōmissit adulterium, maritus potest promoueri ad sacros ordines etiam si non intret religionem. Et idem dicẽdum est si vxor sit extra periculum incontinẽ tiæ , & dederit viro licentiam.