# 233 Sponso vi matrimonium consumante , an sponsa possit ingredi religionem. ¶ QVÆritur, si sponsus vi consumauit matrimonium, an possit illa transire ad religionem eo inuito? Videtur quod non , quia iam matrimonium est consumatum . In contrarium est quia ille fecit iniuriam , ergo videtur quod talis iniuria debeat reparari: & cum ipsa ante iniuriam possit ingredi, poterit etiam post acceptam contumeliam . De hoc nihil vidi in iure determinatum . Ideo probabilis est vtraque pars. Et ita putat Durandus licet ei magis probabibile videatur quod non potest ingredi religionem, quia iam est ibi vinculum carnale & non tamen spirituale. Et licet vir male fecerit non tamen debet hac poena puniri. Caueret ipsa sibi, vel intraret anteá religionem. Palude reputat magis probabile quod possit transire. Vtraque opinio videtur mihi probabilis. Tamen hoc est vnum certum quod licet illa intret religionem matrimonium non derimetur, nec ille poterit transire ad secundas nuptias ipsa viuente : quicquid dicat Durandus.