SPONSAlia sunt promissio futurarum nuptiarum, quę iā in Hispania ferê non fiunt: si no desposorios de præsenti. Sũt igitur sponsalia mutua promissio futurarũ nuptiarum. Nec sufficeret dicere, ego propono te habere in vxorem, nolo tamen me obligare. Talia non sunt sponsalia: vt malè putat Palude. 4. d. 27. sed requiritur stipulatio, & obligatio. Fiũt autem duplicitèr vt ait sanct. Tho. 4. d. 27. q. 2. ar. 1. Vno modo sine conditione quacun , & talia statim sunt sponsalia. Alio modo fiunt cum conditione: vt si dicam, ducam te si dederis mihi mille aureos, vel si pater tuus cōsenserit . Nos simul tractabimus de conditionibus appositis spōsalibus & de appositis matrimonio.