# 235 Sponsalia quae dicantur SPONSAlia sunt promissio futurarum nuptiarum, quae iam in Hispania fere non fiunt: si no desposorios de praesenti. Sunt igitur sponsalia mutua promissio futurarum nuptiarum. Nec sufficeret dicere, ego propono te habere in vxorem, nolo tamen me obligare. Talia non sunt sponsalia: vt male putat Palude. 4. d. 27. sed requiritur stipulatio, & obligatio. Fiunt autem dupliciter vt ait sanct. Tho. 4. d. 27. q. 2. ar. 1. Vno modo sine conditione quacunque , & talia statim sunt sponsalia. Alio modo fiunt cum conditione: vt si dicam, ducam te si dederis mihi mille aureos, vel si pater tuus consenserit . Nos simul tractabimus de conditionibus appositis sponsalibus & de appositis matrimonio.