¶ QVÆritur, vtrum si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniente conditione sint vera sponsalia ? & si fuerunt verba de praesenti, an sit matrimonium conditione adueniente ? Et augeatur dubium , ponamus quod isti postquam venit dispensatio habeant eam ratam . In Flandria fuit mihi magna controuersia cum aliquibus iuristis super isto casu. Sed respondeo , quod non est matrimonium & oppositum est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationem haec non erat vxor istius igitur nec post. Quia papa non potest dare vxorem , sed solum dat facultatem ducendi illam . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam consanguineam . Allegabant mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quod talis contractus non solum non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re de qua non est commertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis.