¶ QVÆritur, vtrũ si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniẽte cō ditione sint vera spōsalia ? & si fuerũt verba de præsenti, an sit matrimoniũ conditione adueniẽte ? Et augeatur dubiũ , ponamus ꝙ isti post venit dispẽ satio habeant eā ratā . In Flandria fuit mihi magna cōtrouersia cũ aliquibus iuristis super isto casu. Sed respōdeo , ꝙ non est matrimoniũ & oppositũ est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationẽ hęc nō erat vxor istiꝰ igitur nec post. Quia papa nō potest dare vxorẽ , sed solũ dat facultatẽ ducendi illā . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam cōsanguineam . Allegabāt mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quòd talis contractus non solùm non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re đ qua nō est cōmertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis.