Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excommunicatio . Sic igitur dico in proposito quod praedictus contractus est nullus, etiam si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personae legitimae contrahant sub conditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrum adueniente conditione sit matrimonium ? Panormita. & canonistae dicunt quod sic, & Palude videtur eos sequi. Sed Adrianus, & communis sententia doctorum dicunt quod non, sed solum sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit quod si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de praesenti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur per verba de futuro, ac proinde adueniente conditione manent sponsalia. Et dato quod errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, non est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimonium quicquid postea superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de praesenti iterum fiat.