Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excōmunicatio . Sic igitur dico in proposito quòd prædictus contractus est nullus, etiā si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personæ legitimæ contrahāt sub cōditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrũ adueniente conditione sit matrimoniũ ? Panormita. & canonistæ dicũt ꝙ sic, & Palude videt̃ eos sequi. Sed Adrianus, & cōmunis sententia doctorum dicunt ꝙ non, sed solùm sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit ꝙ si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de prę senti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur ꝑ verba de futuro, ac proindè adueniente conditione manent sponsalia. Et dato ꝙ errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, nō est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimoniũ quicquid posteà superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de præsenti iterum fiat.