# 236 Sponsalia & matrimonium cum conditione adueniente conditione non fiunt per hoc sponsalia aut matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrum si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniente conditione sint vera sponsalia ? & si fuerunt verba de praesenti, an sit matrimonium conditione adueniente ? Et augeatur dubium , ponamus quod isti postquam venit dispensatio habeant eam ratam . In Flandria fuit mihi magna controuersia cum aliquibus iuristis super isto casu. Sed respondeo , quod non est matrimonium & oppositum est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationem haec non erat vxor istius igitur nec post. Quia papa non potest dare vxorem , sed solum dat facultatem ducendi illam . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam consanguineam . Allegabant mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quod talis contractus non solum non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re de qua non est commertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis. Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excommunicatio . Sic igitur dico in proposito quod praedictus contractus est nullus, etiam si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personae legitimae contrahant sub conditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrum adueniente conditione sit matrimonium ? Panormita. & canonistae dicunt quod sic, & Palude videtur eos sequi. Sed Adrianus, & communis sententia doctorum dicunt quod non, sed solum sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit quod si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de praesenti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur per verba de futuro, ac proinde adueniente conditione manent sponsalia. Et dato quod errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, non est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimonium quicquid postea superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de praesenti iterum fiat.