Sponsalia & matrimoniũ cum cō ditione adueniente cō ditione nō fiũt per hoc spōsalĩa aut matrimonium. ¶ QVÆritur, vtrũ si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione, si papa dispensauerit, an adueniẽte cō ditione sint vera spōsalia ? & si fuerũt verba de præsenti, an sit matrimoniũ conditione adueniẽte ? Et augeatur dubiũ , ponamus ꝙ isti post venit dispẽ satio habeant eā ratā . In Flandria fuit mihi magna cōtrouersia cũ aliquibus iuristis super isto casu. Sed respōdeo , ꝙ non est matrimoniũ & oppositũ est error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationẽ hęc nō erat vxor istiꝰ igitur nec post. Quia papa nō potest dare vxorẽ , sed solũ dat facultatẽ ducendi illā . Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam cōsanguineam . Allegabāt mihi multa capita iuris sed nihil om nino faciebant. Secundó dico quòd talis contractus non solùm non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est irritum, & contractus est nullus. Est lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacram enta , vbi est casus quód si fiat stipulatio de sacra re, vel de re đ qua nō est cōmertium , de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis. Adeo est reprobatus ille contractus, vt sit super eo excōmunicatio . Sic igitur dico in proposito quòd prædictus contractus est nullus, etiā si iurarem, & peccarem iurando: quia est contra bonos mores. Sed quid si personæ legitimæ contrahāt sub cōditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrũ adueniente conditione sit matrimoniũ ? Panormita. & canonistæ dicũt ꝙ sic, & Palude videt̃ eos sequi. Sed Adrianus, & cōmunis sententia doctorum dicunt ꝙ non, sed solùm sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit ꝙ si conditio sit de futuro, etiam si verba sint de prę senti , idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur ꝑ verba de futuro, ac proindè adueniente conditione manent sponsalia. Et dato ꝙ errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, nō est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimoniũ quicquid posteà superueniat non erit matrimonium: nisi de nouo & de præsenti iterum fiat.