Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta.

¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet cōtraho contraho tecum si digito tetigeris coelũ coelum , aut si dederis mihi regnũ regnum , an sit matrimo| nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de cōditionibus conditionibus appositis, vbi papa in faborem favorem matrimonij dicit, quòd si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur pro non adiecta. Et sic si absque illa conditione erat matrimonium, etiam erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, quod vel illa conditio apponitur serio vel ioco. Si primum dicit quòd ibi non est verus cōsensus consensus , ac proindè nec matrimonium. Si secundum dicit quòd est matrimonium, quia habuit consensum. Si denique non habuit cō sensum consensum interiorem quicquid apponatur non erit mr̃imoniũ matrimonium . Si verò habuit consensũ consensum erit mr̃imoniũ matrimonium , esto apponat cōditionẽ conditionem impossibilẽ impossibilem . De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit.
Loading...