# 237 Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta. ¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet contraho tecum si digito tetigeris coelum , aut si dederis mihi regnum , an sit matrimo nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de conditionibus appositis, vbi papa in favorem matrimonij dicit, quod si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur pro non adiecta. Et sic si absque illa conditione erat matrimonium, etiam erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, quod vel illa conditio apponitur serio vel ioco. Si primum dicit quod ibi non est verus consensus , ac proinde nec matrimonium. Si secundum dicit quod est matrimonium, quia habuit consensum. Si denique non habuit consensum interiorem quicquid apponatur non erit matrimonium . Si vero habuit consensum erit matrimonium , esto apponat conditionem impossibilem . De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit.