Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta. ¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet cōtraho tecum si digito tetigeris coelũ , aut si dederis mihi regnũ , an sit matrimo nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de cōditionibus appositis, vbi papa in faborem matrimonij dicit, quòd si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur pro non adiecta. Et sic si absque illa conditione erat matrimonium, etiam erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, ꝙ vel illa conditio apponitur serio vel ioco. Si primum dicit quòd ibi non est verus cōsensus , ac proindè nec matrimonium. Si secundum dicit quòd est matrimonium, quia habuit consensum. Si denique non habuit cō sensum interiorem quicquid apponatur non erit mr̃imoniũ . Si verò habuit consensũ erit mr̃imoniũ , esto apponat cōditionẽ impossibilẽ . De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit.