# 238 Conditiones in matrimonio apositae variae. ¶ DE alijs conditionibus dicit. S. Tho. quod vel conditio est de praesenti, vel de futuro. Si primum, vel est contraria bo nis matrimonij, vt contraho tecum si fueris sterilis, & tunc non tenet matrimonium siue sit turpis conditio, siue non . Vel non est contraria bonis matrimonij, & sic siue sit honesta, siue non tenet matrimonium stante conditione . Videtur loqui sanct. Tho. contra illud ca. sed loquimur in foro conscientiae . Vel conditio est de futuro, & tunc si sit necessaria, vt contraho tecum si sol oriatur cras, est matrimonium . Quia iam habetur talis conditio pro apposita saltim in suis causis, & sic praesumitur de praesenti. Sed hoc non obstante si intentio contrahendi est pro crastina die, solum sunt sponsalia de futuro. In foro tamen contentioso praesumitur de praesenti. Si autem sit conditio contingens , secundum sanctum Tho. posita conditione est matrimonium , & non apposita non erit matrimonium: & hoc siue conditio sit honesta siue non. At secundum iura si sit conditio turpis, habetur pro non adiecta: vt si dicat contraho tecum si occideris inimicum meum, & est matrimonium verum. ¶ Et haec de his.