DE sacramento ma trimonij tractat Magister. 4. distinctio. 26. & reijcit illud in vltimum locum quia minus spiritualitatis habet. Vel quia prius tractandum erat de sacramentis quae ordinantur ad propagationem spiritualem, & postremo de matrimonio quod quidem ordinatur ad propagationem corporalem seu temporalem.