BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quaeritur an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respondetur quod duplex est bigamia. Quaedam proprie dicta, de eo qui bis duxit vxorem , & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopum sine crimine esse vnius vxoris virum. Alia est bigamia interpretatiua & impropria quam habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit viduam . Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimonium non significat coniunctionem Christi & ecclesiae . Quia Christus non habuit nisi vnicam vxorem, vnicam ecclesiam, eamque virginem & incontaminatam , Alia est etiam bigamia similitudinaria, quando quis habens vnam vxorem viuam contrahit cum alia. Item est bigamus qui post votum simplex castitatis duxit vxorem. Et qui post susceptos ordines contraxit . Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibus suscipiendis . Oes tamen iste irregularitates sunt de iure positiuo