# 239 Bigamus quis dicatur & omnis bigamus est irregularis. BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quaeritur an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respondetur quod duplex est bigamia. Quaedam proprie dicta, de eo qui bis duxit vxorem , & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopum sine crimine esse vnius vxoris virum. Alia est bigamia interpretatiua & impropria quam habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit viduam . Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimonium non significat coniunctionem Christi & ecclesiae . Quia Christus non habuit nisi vnicam vxorem, vnicam ecclesiam, eamque virginem & incontaminatam , Alia est etiam bigamia similitudinaria, quando quis habens vnam vxorem viuam contrahit cum alia. Item est bigamus qui post votum simplex castitatis duxit vxorem. Et qui post susceptos ordines contraxit . Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibus suscipiendis . Oes tamen iste irregularitates sunt de iure positiuo