Bigamus quis dicatur & oĩs bigamus ẽ irregularis. BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quęritur an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respōd. ꝙ duplex est bigamia. Quædā propriè dicta, de eo qui bis duxit vxorẽ , & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopũ sine crimine esse vnius vxoris virum. Alia est bigamia interpretatiua & impropria quę habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit biduam Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimoniũ non significat coniunctionẽ Christi & ecclesię . Quia Christus non habuit nisi vnicam vxorem, vnicam ecclesiam, eamque virginem & incontaminatā , Alia est etiam bigamia similitudinaria, qñ quis habẽs vnā vxorẽ viuā contrahit cũ alia. Itẽ est bigamus qui post votũ simplex castitatis duxit vxorem. Et qui post susceptos ordines cōtraxit Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibꝰ suscipiẽdis . Oes tñ iste irregularitates sũt de iure positiuo