¶ QVæritur, vtrum irregularitas bigamiæ tollatur per baptismum? Fuit quæstio inter Hieronymũ & Augustinum, Hieronymo dicente quòd tollebat̃ , quia manet noua creatura. Augustino verò dicente ꝙ non, quia baptismus solum tollit peccata, non alia vincula: sicut nec tollit matrimoniũ . Hæc autem opinio Augustini allegatur á Graciano cap. accutiùs. 26. d. & omnes canonistæ tenent cum eo, & S. Tho. Maio. verò tenet cum Hiero ny. Sed tenendum est cum Augusti. Quia signum est ꝙ post quis bis cō traxit ꝙ nō cōtinebit . Et etiā quia esset in illo matrimonio imperfecta significatio coniunctionis Christi & ecclesiæ. At vtrũ possit ecclesia dispensare cũ bigamo? Dico ꝙ sic, sed nō sine magna causa propter verba apostoli.